{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 3.62.1-25","citation":"Augustine, Contra Julianum 3.62.1-25","ref":"3.62.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.62.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.62.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.62.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Sed ne forte istam catechumeni existimes vocem lavacrum regenerationis adhuc sperantis, post quod lavacrum nullam legem peccati resistentem legi mentis, habiturus esset in membris (quanquam tu Ipse, sicut de te vis credamus I, adversus hujus concupiscentiæ malum, per continentiæ bonum, gloriosa certamina post lavacrum regenerationis exerceas); recole tamen quid scribat ad Galatas, certe homines baptizatos. Dico autem, inquit, spiritu ambulate, et concupiscentias carnis ne perfeceritis. Non ait, Ne feceri-' tis; quia eas non habere non poterant: sed, ne perfeceritis; id est, ne opera carum, consensu voluntatis, impleatis. Caro enim, inquit, concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem: hæcenim invicem adversantur; ut non ea quæ vultis faciatis. Vide si non boc est ad Romanos: Non enim quod volo facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago. Deinde ad Galatas addit et dicit: Quod si spiritu ducimini; non adhuc estis sub lege (Galat. v, 16-18). Vide si non hoc est ad Romanos: Jam non ego operor illud; et, Condelector legi Dei secundum interiorem hominem; et, Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ad obediendum desideriis ejus (Rom. VII, 15, 20, 22, et vi, 12). Si enim non obediatur concupiscentiis, quas necesse est esse in carne peccati atque in corpore mortis hujus, non perficietur quod perfici vetat Aposto. lus,dicens, Concupiscentias carnis ne perfeceritis. Ipsa quippe sunt opera, de quibus totum mire' sequitur, et dicit: Manifesta autem sunt opera carnis, quæ sunt fornicationes, immunditice, luxuriae, idolorum servitus (Galat. v, 19, 20), et caetera. Si ergo non consentiatur concupiscentiis carnis, quamvis agantur motibus, non tamen perficientur operibus. Proinde cum caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem, ut non ea quae volumus faciamus; nec carnis perficiuntur concupiscentiae, quamvis fiant; nee nostra perficiuntur bona opera, quamvis fiant.","prev":{"citation":"Contra Julianum 3.60","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.60"},"next":{"citation":"Contra Julianum 3.62.26-41","label":"3.62.26 to 3.62.41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.62.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.62.26"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}