{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 3.66","citation":"Augustine, Contra Julianum 3.66","ref":"3.66","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.66","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.66.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":266,"text":"Itane habere tecum libido et amicitiam ineretur et bellum, ut abs te expugnetur in te, et defendatur adversus me? Odium vestrum latet, amicitia patet: ex hoc quod patet, suspectum facis esse quod latet. Quid enim vis credamus de bello quod geritis in operto, quorum amicitiam cernimus in aperto? Quomodo vis ut arbitremur adversus aculeum te dimicare libidinis, cum libros impleas laude libidinis? Verum ecce vinco suspicionem meam: expugnare te credo quod laudas; sed laudare te doleo quod expugnas. Ex isto igitur et cum isto malo, quod a te quoque credimus expugnari, homo generatur, quem negas regeneratione salvari. Isto enim conjugati bene utuntur, quo continentes melius non utuntur. Porro si malum est, quo caro I concupiscit adversus spiritum, cui malo, sicut fateris, Apostolorum legio repugnavit; hoc utentes conjugati, procul dubio non bono bene utuntur, sed malo. Ex hoc igitur et cum hoc filii generali regenerandi sunt, ut liberentur a malo. Hoc enim originali malo etiam parentes illorum rei nati sunt, etsi ab hoc reatu renascendo sunt liberati. Quid autem vellemus ut gignerent, non unde renati, sed unde nati sunt, nisi quod et ipsi nati sunt? Reos ergo: quia et ipsi rei nati sunt, et generantes inde unde nati sunt, non aliud potuerunt generare quam nati sunt. Uude autem renati, inde a reatu cum quo nati sunt liberati. Ac per hoc et illi quos reos liberati generaverunt 2, eadem sunt regencratione liberandi. Ex hoc enim malo rei nat! sunt, quo bene utuntur renati, ut nascantur regenerandi. Contra quod malum si non pugnas, pugnantibus crede: si pugnas, adversarium confitere; et noli laudando morbum, habere amicum, quem pugnando experiris inimicum.","prev":{"citation":"Contra Julianum 3.65","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.65"},"next":{"citation":"Contra Julianum 3.1-18","label":"3.1 to 3.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.1"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}