{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 39.48-66","citation":"Augustine, Contra Julianum 39.48-66","ref":"39.48","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/39.48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/39.48","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/39.48.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"Unde est gemitus, quem suum quoque confitetur Apostolus dicens, EHps! in nobismetipsis ingemiscimus. Sed ad illam quoqne perfectionem qua: speratur, codem Baptismate, quod hic accipitur, pervenitur. Non autem omnes filii sacculi filii sunt diabot!, quamvis omnes filii diaboli filii sint sacculi. Sunt enim cuam filii Dei, qui tamen adhuc filii sunt saecUr; propter quod ct conjugio copuiantur: scd filios Dei carne non gignunt, quia et ipsi ut essent filii Dei, nnn ex carne, non ex sangine, non ex voluntate viri, neque cx voluntate carnis, sed ex Deo nati sunt (Joan. i, 13). Sanctificatio ergo per Baptismum eliam nunc confertur et corpori, non tamen nuuc corruptio ejns aufertur, quæ ipsam quoque aggravat animam. Et idco quamvis casta sint corpora, eam desideriis peccati membra nonserviunt, propter quod ad templum Dei pertinere caeperunt: est tamen quod gratia in tota ista ædificatione perficiat, quamdiu caro concupiscit adversus spiritum ut motus malus qui refrenandi sunt incitet, ot spiritus adversus carnem (Galat. v, 17) ut sanctilas perseveret. CAPUT XIV. — 4i. Quis autcm nescit' quod nobis egregius doctor inculcas, a ideo dici carnem concupiscere, quia carnaliter anima concupiscit? » Non enim sine anima ulla potest esse carnis concupiscentia. Nam utique concupiscere viventis sentientisque naturae est: ila ut non desit concupiscentia, quam spadonum quoque castitas frenet; minus quidem laboriosa, quia ubi materiam de qua operetur non invenit, minus adversus cnm libido consurgit: est tamen, pudicequc comprimitur, ne concumbendi quamvis irritus ipse conatus, in cam turpitudinem veniat, propter quam Calligonum Valentiniani junioris eunuchum gladio novimus ultore punitum, meretricis confessione convictum. Neque enim et in libro Ecclesiastico adhiberetur inde similitudo, atque diceretur, Videns oculis et ingemiscens, quasi spado complectens virginem et suspirans ( Eccli. xxx, 2!); nisi et ipsi moverentur concupiscentiæ carnalis affectibus, licet destituti carnis effectibus.","prev":{"citation":"Contra Julianum 39.27-47","label":"39.27 to 39.47","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/39.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/39.27"},"next":{"citation":"Contra Julianum 39.67-86","label":"39.67 to 39.86","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/39.67","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/39.67"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}