{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 4.1-11","citation":"Augustine, Contra Julianum 4.1-11","ref":"4.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/4.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/4.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":297,"text":"Tu autem qui6 multitudinem præstruis idiotarum, quos appellas « simplices, qui, aliis occupati negotiis, nibil de eruditione ceperunt, sola tainen fide ad Ecclesiam Christi pervenire curarunt, ne facile obscuris quæstionibus terreantur, sed credentes Deum verum conditorem esse hominum, indubitanter' quoque tcneant quia pius est, quia verax, quia justus; atque bane æstimationem de illa Trinitate servantes, quidquid audierint laic convenire sententiae, amplexentur atque collaudent: nec hoc eis ulla vis argumentationis evellat, sed detestentur omnem auctoritatem atque omnem societatem contraria persuadere nitentem; > si hæc ipsa tua verba consideras, adversus te illos firmissimos reddis. Neque enim alia causa est, cur novitatem vestram detestetur etiam multitudo christiana 1, a cujus velut imperito judicio ad paucos vestros, quos vidcri cupis prudentissimos et doctissimos, provocas; nisi quia Deum et hominum condilorcm, et justissimum cogitant, et suorum tantos cruciatus conspiciunt parvulorum. ut sub Deo creatore optimo atque justissimo nullo modo imago ejus in illa aetate tanta mala pateretur, si non esset originale peccatum. Quorum si quisquam gestans parvulum filium, te sine clamore invidioso, et in parte ubi nullus audiret, compellaret ac diceret, Ego ea mentc, intelligentia, ratione, in qua sum factus ad imaginem Dei; tantum amo regnum Dei, ut bominis magnam judicem poenam, si eo nunquam possit intrare. Itane vero tu non bomo de turba imperitorum, sed iuter paucos prudentissimos regni illius amator, tanto utique ardentior quanto magis te flagrantissima paucorum societas in illud accendit, nec facit inde torpescere frigidior multitudo, responsurus es homini atque dicturus, Non solum magna non est, sed nulla omnino poena est imaginis Dei, nunquam posse intrare in regnum Dci? Puto quod nec uni homin:, cujus nec vim nec testimonium formidabis, hoc dicere audebis. Te itaque sive respondente quodlibet, sive (quod magis a te exigeret si non christiana, certe humana verecundia) reticente, ingereret aspectibus tuis parvulum suum, dicens: Justus est Deus;","prev":{"citation":"Contra Julianum 3.33-2-38","label":"3.33 to 3.38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.33-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.33-2"},"next":{"citation":"Contra Julianum 4.12-30","label":"4.12 to 4.30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/4.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/4.12"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}