{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 48.1-17","citation":"Augustine, Contra Julianum 48.1-17","ref":"48.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/48.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/48.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/48.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Quis autem ita sit imprudens atque impudens v ita procax, pertinax, pervicax,ita postremo insamus et demens, qui cum peccata mala esse fateatur, neget esse malum concupiscentiam peccatorum, etiamsi adversus eam concupiscente spiritu, peccata concipere ac parere non sinatur? Tale porro ac tam magnum malum, tantum quia inest, quomodo non teneret in mortc et pertraheret in ultimam mortem, nist ct ejus vinculum in illa quæ fit in Baptismo remissione peccatorum omnium solveretur? Propter hoc enim vinculum quod connectitur ex primo Adam, nec solvi potest nisi in secundo Adam; propter hoc, inquam, vinculum mortis, mortui repcriuntur infantes, non ista morte notissima quae a corpore animam separat, sed ea morte qua tencbantur omnes, pro quibus mortuus est Christus. Scimus enim, ait Apostolus (quod a nobis sæpissime repetendum est), quoniam unus pro omnibus mortuus est; ergo omnes mortui sunt: et pro omnibus mortuus eat, ut qui vivunt, jam MOM sibi vivant, sed ei qui pro omnibus mortuus est, et resurrexit (II Cor. v, i4, 15). Illi ergo vivunt, pro quibus ut vivant, mortuus est qui vivebat. Quod apertius ita dicitur: Illi sunt a mortis vinculo liberi ', pro quibus mortuus cst inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 6). Vet sic multo apertius: Illi sunt liberali a peccato, pro quibus mortuus est qui nunquam fuerat in peccato. Et cum semel sit mortuus, tamen pro unoquoque tunc moritur, quando in cjus rnorle, quantælibet aetatis fuerit, baptizatur: id est, tunc ei proderit mors ejus qui fuit sine peccato, quando in ejus morte baptizatus mortuus fucnt eliam ipse peccato, qui mortuus fuerat in peccato. CAPUT XV!. — 49. Ingeris Apostoli testimonium. ubi ait, Nolite errare; neque fornicarii, neque simulacris servientes, et cætera, quibus commemoratis, concludit quod regnum Dei non pussidebunt '.","prev":{"citation":"Contra Julianum 47-2","label":"Book 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/47-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/47-2"},"next":{"citation":"Contra Julianum 48.18-44","label":"48.18 to 48.44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/48.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/48.18"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}