{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 49.215-231","citation":"Augustine, Contra Julianum 49.215-231","ref":"49.215","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/49.215","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/49.215","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/49.215.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"placere., falsumque erit quod scriptum est, Sine fide impossibile est placere. Sed responsurus es, quid, nisi vana? c Ego, v inquis, « steriliter1 bonos dixi homines, qui non propter Deum faciendo bona quae faciunt, non ab eo vitavn consequuntur æternam. » Justus ergo Deus et bonus bonos est in mortem missurus æternam? Piget jam dicere quam multa te sequantur insana, tatia sentientem, talia dicentem, Maia scribentem, in talibus me quod similiter non desipiam velut censorie reprehendentem. Sed breviter accipe, ne forte cum in rebus ipsis tantum erres quantum errari plurimum potest, videar tecum certare de verbis. Aut ergo intellige quod ait Dominus, Si oculus tuus nequam est, totum corpus tuum tenebrosum erit; si autem oculus tum simplex est, totum corpus tuum lucidum erit (Matth. VI, 23, 22): et hunc oculum agnosce intentionem, qua facit quisque quod facit; et per hoc disce eum, qui non facit opera bona intentione fidei bonae, hoc est, ejus quæ per dilectionem operatur, totum quasi corpus, quod illis, velut membris, operibus constat, tenebrosum esse, hoc est, plenum nigredine. peccatorum. Aut certe quoniam saltem concedis opera inlidelium, quae tibi eorum videntur bona, non tamen eos ad salutem sempiternam regnumque perducere; scito nos illud bonum bhminum dicere, illam voluntatem bonam, illud opus bonum, sine Dei gratia quae datur per unum Mediatorem Dei et hominum, nemini posse conferri; per quod solum bomo potest ad æternum Dei donum regnumque perduci. Omnia proinde cætera quae videntur inter homines habere aliquid laudis, videantur tibi virtutes verae, videantur opera bona, et sine ullo facta peccato. Quod ad me pertine t2, hoc scio, quia non ea facit voluntas bona: voluntas quippe infidelis atque impia non est bona. Dicantur secundum te bujusmodi voluntates arbores bonae, sufficit quod apud Deum steMles sunt, ac per hoc non bonae: sint inter homines fructuosae, inter quos sunt et bonae, te auctore, te laudatore, si vis etiam plantatore;","prev":{"citation":"Contra Julianum 49.197-214","label":"49.197 to 49.214","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/49.197","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/49.197"},"next":{"citation":"Contra Julianum 49.232-252","label":"49.232 to 49.252","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/49.232","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/49.232"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}