{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 49.232-252","citation":"Augustine, Contra Julianum 49.232-252","ref":"49.232","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/49.232","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/49.232","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/49.232.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":297,"text":"dnm tamen illud vclis nolis obtineam, qaod amor mundi, quo quisque amicns est hujus mundi, non est a Deo; amorque fruendi quibuscumque creaturis sine amore Creatoris, non est a Deo: amor autem Dei quo pervenitur ad Deum, non est nisi a Dco Patre per Jesum Christum tum Spiritu sancto. Per huncamorem Creatoris, beue quisque utitur etiam creaturis. Sine hoc amore Creatoris, nullis quisquam bene utitur creaturis. Hoc ergo amore opus est ut bonum beatificum sit et pudiciua.conjugalis, ut sit ejus intentio quando utitur conjugis carne, non in voluptate libidinis, sed in voluntate prepaginis; si autem vicerit, et propter se ipsam uon propter iios.propagandos fieri aliquid extorserit et voluptas 1, veniale poccatum sit propter nuptias christianas. CAPUT IV. — 34. Non autem dixi, quod interpositis aliis ex libro meo verbis me dixisse dixisti, Ideo filios esse sub diuboli potestate, quia de corporum commixtione nascuntur. Aliud est enim dicere, qui I de corporum commixtione nascuntur: aliud, quia de corporum commixtione nascuntur. Non autem ibi causa mali est, quia de corporum commixtione nascuntur: neque enim etiamsi natura humana primorum hominum peccato vitiata non esset, possent filii nisi de corporum commixtione generari. Sed ideo sub diabolo. sunt, qui de corporum commixtione nascuntur, antequam per spiritum renascantur; quia per illam nascuntur concupiscentiam, qua caro concupiscit adversus spiritum, et adversum se cogit concupiscere spiritum (Galat. v, 17). Quæ pugna boni et mali nulia esset, si nemo peccasset. Sicut autem ante hominis iniquitatem nulla erat, ita post infirmitatem nulLi erit. CAPUT V. — 35. Sed alia rursus mea verba proponis, et copiosissime disputas: Quoniam ex imparibus bonis compositi sumus, animum corpori debere dominari: quorum alterum nobis cum.diis, alterum cum belluis commemoras esse commune. Et ideo id quod eat melius, id eat, animum viriute præditum dicis et membris corporis bene et cupiditatibus imperare (a).","prev":{"citation":"Contra Julianum 49.215-231","label":"49.215 to 49.231","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/49.215","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/49.215"},"next":{"citation":"Contra Julianum 49.253-271","label":"49.253 to 49.271","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/49.253","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/49.253"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}