{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 49.272-288","citation":"Augustine, Contra Julianum 49.272-288","ref":"49.272","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/49.272","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/49.272","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/49.272.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"Si non vis innteligere, aut si te fingis non intelligere; noli obstrepere volentibus et valentibus intelligere. CAPUT VII. — 57. Si aliqui, malus condi posset, inquis, nunquam in bonum ablutione transiret. Eo modo diceres, corpus quod mortaie conditum esset, fieri immortale non posse: et tamen ut illud, ita et boc falsum diceres. Non enim Deus malum condidit, cum hominem condidit: sed bonum quod ipse condidit, malum trahit ex peccato, quod ipse non condidit; et sanat hoc malum, quod ipse non eondidit, in bono quod condidit. Cum autem nos non dicamus, dæmones instituisse connubium, nee seminalem sexus utriusque mistionem, nee diaboticum opus esse causa generandi concubitum conjugum; quoniam hæc omnia Deus instituit, et possent esse omnia sine concupiscentiae,malo, si vulnus praevaricationis, unde sequeretur discordia carnis et spirilus, inflictum non luisset a diabolo: nonne te respicis, et de tua garrula loquacitate, qna inania tabulatus es, eruhescis; quod scilicet deprehendant dæmones in coucubitu conjugatos, et tanquam insua operatione deprehensos, non sinant generare filios regeneratione liberandos? Quasi diabolus, si quod vellet faceret, non ipsos majores impios adhuc in ejusdem diaboli positos potestate, quaudo cognosceret disponere fieri christianos, continuo suffocaret. Non eat ergo consequens ut parentibus regcneraudos generantibus, et propter hoc concumbentibus, dæmones minaciter et terribiliter contradicant, sicut tibi ipse confingis; quia per vulnus a diabolo inflictum, in quo claudicat genus humanum, aliquid creante Deo gignitur, quod ex Adam transferatur ad Christum ' cum legio dæmonum nec porcos in potestate babere potuerit, nisi petentibus permitteret Christus (Matth. VIII, 31, 32); ei noverit etiam de ipsisa quas euip facere permittit, diaboli persecutionibus coronas susci' tare martyribus, utens bene omni genere malorum ad utilitalcm bonorum. Sed in illis quoque conjugibus, qui filiorum regenerationem vel non cogitant, vel etiam detestantur, bonum opus est nuptiarum, generandi causa commixtio Legitima sexuum, cujus operis fructus est ordinaia susceptio filiorum: quamvis eo bono male utantur, et in eo peccent, quod de impia vel propaganda vel propagata prole gloriantur.","prev":{"citation":"Contra Julianum 49.253-271","label":"49.253 to 49.271","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/49.253","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/49.253"},"next":{"citation":"Contra Julianum 49.289-308","label":"49.289 to 49.308","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/49.289","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/49.289"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}