{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 49.91-103","citation":"Augustine, Contra Julianum 49.91-103","ref":"49.91","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/49.91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/49.91","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/49.91.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"quia sine fide impossibile est placere: et ex qua fide placent, nisi ex fide Christi? quoniam sicut legitur in Actibus Aposlolorum, In illo Deus definivit fidem omnibus, suscitans eum a mortuis (Act. xvn, 31). Idcoque dicuntur sine lege naturaliter quæ legis sunt facere, quia ex Gentibus venerunt ad Evangelium, non ex circumcisione, cui lex data est; et propterea naturaliter, quia ut crederent, ipsa in eis est per Dei gratiam correcta natura. Nec per eos potes probare quod vis, etiam infideles veras posse hahere virtutes: sunt quippe isti fideles. Aut si fidem non babent Christi, profecto nec justi aunt, nee Deo placent, cui sine fide placere impossibile est. Sed ad hoc eos in die judicii cogitationes suædefendent, ut tolerabilius puniantur, quia naturaliter quæ legis sunt utcumque fecerant, scriptum habentes in cordibus opus legis hactenus, ut aliis non facerent quod perpeti nollent: hoc tamen peccantes, quod homines sine fide, non ad eum finem ista opera retulerunt, ad quem referre debuerunt. Minus enim Fabricius qnam Catilina punietur, non quia iste. bonus, sed quia ille magis malus: ct minus impius, quam Catilina, Fabricius, non veras virtutes habendo, sed a veris viriulibus non plurimum deviando. An forte et istis qui exhibuerunt terrenæ patriæ Babylonicam dilectionem, et virtute civili, non vern, sed veri simili daemonibus vel humanæ gloriae servierunt, Fabriciis videlicet, et Regulis, et Fabiis, et Scipionibus, et CamilSis, caeterisque talibus, sicut infantibus qui sine Baptismate moriuntur, provisuri estis aliqucm locum inter damnationem regnumque cælorum; ubi non sint in miseria, sed in beatitudine sempiterna, qni Deo non placuerunt, cui sine fide piacere impossibile est, qnam nee in operibus, nec in cordibus habuerunt? Non opinor perditioncm vestram usque ad istam posse impudentiam prosilire.","prev":{"citation":"Contra Julianum 49.68-90","label":"49.68 to 49.90","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/49.68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/49.68"},"next":{"citation":"Contra Julianum 49.104-122","label":"49.104 to 49.122","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/49.104","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/49.104"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}