{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 5","citation":"Augustine, Contra Julianum 5","ref":"5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/5.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":422,"text":"< Consequens putas < esse, ut munus Dei noceat, si homo cum malo nascitur: nemo enim nisi Dei munere nascitur. > Audi ergo et intellige: munus Dei nulli nocet, quo quisque est et vivit; sed concupiscentiæ malum non potest esse, nisi in eo quod est et vivit. Quapropter potest esse malum in munere Dei, sanandum alio munere Dei. Potest igitur in homine qui munere Dei est et vivit, malum esse generatione contractum, regeneratione sanandum. Nam utique nullus infans cum dæmone nasceretur, si non nasceretur; nec ideo mali hujus ipsa est causa, quia nascitur. Nascilur ergo munere Dei, cum dæmone autem, judicio Dei sane occulto, sed numquid injusto? CAPUT II. — 6. In eo vero quod dixi, < etiam bonum conjugale, si non habetur, a Domino esse poscendum > (De Nupt. et Concup., lib. i, n. 3); (quibus utique, nisi quibus est necessarium?) visus sum libi dicere, < pro concumbendi viribus supplicandum. > Sed ego pro ipsa pudicitia conjugali dixi rogandum Deum, in qua est concumbendi non liher usus, sed licitus modus. Nam bumo si concumbere non potest, potius non quarat uxorem: quandoquidem apostolica sententia uhi ait, Si se non continet, nubat (I Cor. VII, 9); remedium voluit esse nuptias, quod et ipse confessus es, contra morbum concupiscentiæ, quod confiteri non vis, qui remedium confiteris (Supra, lib. 3, nn. 29, 42). Hoc autem remedium est, non ut sit concupiscentia, si non est; sed ut nou rapiat ad illicita, cujus motus infrenis cst. Pertinet enim ad hoc qnoque petitionis genus, quod in oratione dominica dicimus, Ne nos inferat in tentationem: quoniam unusquisque tentatur aconcupiscentia sua, sicut ait apostolus Jacobus (Jacobi I, 44). Convenit huic et quod dicimus, Libera nos a malo (Matth. vi, 15). Dicunt enim hoc de hac re conjuges, ut interim mente liberi a malo, bene utantur malo quod habent in carne (sciunt enim quia in carne corum non habitat bonum [Rom. VII. 18]); ut omni postea corruptibilitate sanata, nullum in eis quo utantur, remaneat malum. Quid est quod triumphas tanquam de hoste victo? Internum potius vince quem laudas. Nam victoria de te mea, illo malo tecum pugnante, secura est. Neque enim dicere audebis, eum vinci qui verum dicit, ab eo qui falsum dicit. Ego autem concupiscentiam contra quam pugnas, malum dico, tu bonum: sed pugna tua malum fatetur, quod bonum lingua mentitur; augens mendacium alio mendacio, quo affirmas et a me illam dictam bonam. Neque enim concupiscentiam carnis, quam Joannes apostolus dixit a Patre non esse ( I Joan. II, 16), ego dicerem bonum: sed bonum dixi pudicitiam esse conjugalem, quæ resistit malo concupiscentiæ, ne ad illicita rapiat cum movetur.","prev":{"citation":"Contra Julianum 4","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/4"},"next":{"citation":"Contra Julianum 7","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/7"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}