{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 53","citation":"Augustine, Contra Julianum 53","ref":"53","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/53","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/53.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":269,"text":"Magnum porro aliquid invenisse tibi videris, et copiosissime disputas, < etiam si nascentes mali aliquid ex parentibus trahere possent, quod expiaretur manibus Dei, quia eos ipse format in uteris matrum. t Ab ipso autem formari homines (quasi hoc ncgetnus) instantissime probas, multa de Scripturis adhibens testimonia: in quibus cum ea verba ex libro Ecclesiastico posuisses, quibus Dei opera dicuntur occulta (Eccli. III, 2i, 23); continuo tua subjecisti atque dixisti, < Qurc sententia eorum arguit vanitatem, qui putant naturalem profunditatem posse investigatione aliqua comprehendi. » Hoc tibi dic, et noli dc animae origine temere aliquid definire, quod vel ra\" tione certissima, vel divino eloquio minimc ambiguo non potest comprehendi; sed potius quod sapientissima mulier matcr Machabæorum sape. Nam et ejus verba posuisti, quæ filiis suis ait: Nescio qualiter in utero meo apparuistis (II Machab. VII, 22). Quod utique non pntanda est dixisse de corporibus eorum, qua? corpora se non dubitabat ex virili scminc conccpisse: scd ntrum anima; filiorum de paterna anima tractæ fucrint, an aliunde in utero cjus esse ceperint, hoc nimirum itta nesciebat; nec eam pudebat, ut temeritatem caveret, ignorantiam confiteri. Quid est ergo qnod causaris, < Cur non ipso filii mundentur effectu, ut a pollutionibus, i inqnis, quac dicuntur parentum, majestate opificis expientur?» Nec aHcndis hoc dici etiam dc manifestis vitiis corpomm posse, cum quibus non pauci nascuntur infantes 1; quamvis absit ut dubitetur, Deum vcru:n ct bonum esse omnium corporum formatorem: et tamen ex opificis tanti manibus tam multa, non solum vitiosa, verum ctiam monstrosa procedunt, ut natura a nonnullis appellentur errores; qui cum operantem vim divinam, et quid cur faciat, indagare non possint, fateri eoa pudet nescire quod nesciunt.","prev":{"citation":"Contra Julianum 50.41","label":"Book 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/50.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/50.41"},"next":{"citation":"Contra Julianum 54-2","label":"Book 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/54-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/54-2"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}