{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 53.1-16","citation":"Augustine, Contra Julianum 53.1-16","ref":"53.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/53.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/53.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/53.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"Nam si propterea dicis, nulla mala remanere in baptizatis, ne ipsa mala baptizata et sanctificata credantur; vide quanta te scqualur absurditas. Si enim quidquid est in homine quando baptizatur, baptizari et sanctificari putandum est; dicturus es et ipsa in illo baptizari et sanctificari, quae in intestinis et vesica sunt per digestiones corporis egerenda. Dicturus es baptizari et sanctificari hominem in matris utero constitutum, si ad hoc Sacramentum accipiendum gravidam necessitas-cogat; et ideo baptizari jam nan debere qui nascitur. Postremo dicturus es et ipsas baptizari et sanctificari febres, quando baptizantur ægroti; ac per hoc baptizari et sanctificari etiam opera diaboli: velut si mulicr illa baptizaretur antequam curaretur, quam satanas in inlirmitate alligaverat per decem et octo annos (Luc. XIII, 1 i). Quid de malis ipsius animi loquar? Cogita quantum mali sit, stultitiam putare quae sunt Spiritus Dei; et tamen tales erant quos Apostolus alebat lacte, non cibo. Numquid et stultitiæ illius tam magnum matum, quia non fucrat Baptismate ablatum, baptizatum sanctificammque dicturus es? Sic ergo et concupiscentia, qum manet oppugnanda atque sananda, quamvis in Baptismo dimissa sint cuncta omnino peccata, non solum non sanctificatur, sed potius ne sanctificatos æternæ morti obnoxios possit tenere, evacuatur: quia et illi qui lacte alebantur, non solido cibo, et adhuc erant animales, non percipientes quaD sunt Spiritus Dei, quoniam stultitia illis adhuc erat; si in illa mentis aetate, non carnis, de corpore exissent, in qua aetate novi homines appellabantur ' parvuli in Christo, nullo rcatu stultitiæ illius tenerentur: quia hoc cis beneficium fuerat rrgenerationc collatum, ut omnium malorum, quibus et postea vcl moriendo vel proficiendo fuerant exuendi, reatus continuo solveretur remissione peccatorum omnium, nondum omnium sanitate morborum. Qui tamen rcatus teneat necesse est eum, qui secundum carnem generatur;","prev":{"citation":"Contra Julianum 50.44","label":"Book 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/50.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/50.44"},"next":{"citation":"Contra Julianum 53.17-31","label":"53.17 to 53.31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/53.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/53.17"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}