{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 57.1-19","citation":"Augustine, Contra Julianum 57.1-19","ref":"57.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/57.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/57.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/57.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Si ergo nolis esse contentiosus, puto quod jam videas quam recte intelligatur, quod aliter conaris exponere, quod propheta cum dixisset, Qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis; quod fit utique remissione omnium peccatorum; continuo subjecit, Qui sanat omnes languores tuos (Psal. cn, 3): ea mala volens intelligi, cum quibus donec sanentur, vel quantum possunt in bac vita magis magisque mi- Duanmr, non quiescunt intestina bella sanctorum. Neque enim nullus est langaor, quo caro concupiscit adversus spiritum, etiam manente virtute castilatis invicta. Si nullus languor est, non ergo adversus eum spiritus concupiscat. Ad hoc enim concupiscit, ut si non potest non certandi, saltem non consentiendi obtineat sanitatem. Hoc quippe unde nunc agimus, qnod nobis resistere sentimus in nohis, aut aliena est natura separanda, aut nostra sananda, Si alienam dicimus separandam, Manichmis favemus. Fateatnur ergo nostram esse sanandam, ut Manichæos simul Pelagianosque vitemus. CAPUT XIX(a).—58. Hoc ergo < gcneri humano inflictum vulnus a diabolo, quidquid per illud nascitur, cogit essc sub diabolo, tanquam de suo frutice fruetum jure decerpat t (De Nuptiis ct Concupiscentia, lib. 1, n. 26. Hæc verba de libro meo tib! rcfet- Ichda posuisti: quibus ita insidiaris, tanquam < natur.c humanæ auctorem dixerim diabolum, et ipsius qua homo constat substatiæ conditorem; »quasi vulnus in corporc possis appellare substantiam. Scd si propterea me putas dixisse diabolum substantiæ conditorem, quia in ea similitudine quae a me adhibita cst, fruticent dixi; frutex quippe nullo dubitante substantia est: cur usque adeo te vel ostendis vel fingis indoctum, ut eis rcbus qu.B substantiæ non sunt, adhibendas de substantiis similitudines non existitucs? Nisi forte et ipsi Domino dialectice catutnniabcris, quia dixit, Arbor bona bonos fructus facit, et arbor mala malos fructus facit (Matth.","prev":{"citation":"Contra Julianum 56","label":"Book 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/56"},"next":{"citation":"Contra Julianum 57.20-27","label":"57.20 to 57.27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/57.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/57.20"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}