{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 66","citation":"Augustine, Contra Julianum 66","ref":"66","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/66","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/66.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"Laudent ergo coelum et terram ct omnia quæ in eis sunt homines pii, et ex his omnibus Deum consideratione pulchritudinis, non ardore libidinis. Sicut auri decus aliter laudat religiosus, aliter avarus: iste, cum pietate venerandi Creatorem, ille, cum Iibidine possidendi creaturam. Movetur certe animus ad pictatis affectum, divino cantico audito: tamcn etiam illic si sonum, non sensum libido audiendi desideret, improbatur; quanto magis si cantiunculis inanibus vel eliam turpibus delectetur? Cæteri tres sensus corpulenliores, ct quodam modo grossiores sunt I, nec se foras projiciunt, sed interius quod ad eos pertinet agunt. Odor ab olfaciente discernitur, saper a gustante, tactus a tangente plurima. Non enim hoc est calidum et frigidum, quod lene et asperum, aut ista hoc sunt quod molle ac durum; ct ab his omnibus di-,stat slat quod dicitur leve seu grave. In his omnibus quando molesta vitantur, ut putores, amaritudines, æstus, frigora, et quæque aspera, et dura, et gravia, commoditalis provisio, non libido est voluptatis. Ea vero qune his contraria commode sumimus, si nihil eorum interest ad salutem, vel ad declinandam doloris laborisve molestiam, ctiamsi cum aliqua sumuntur delectatione cum præsto sunt, tamen cum absunt nulla sunt desideranda libidine. Si autem desiderantur, non cst bonum. In quibuslibet enim rebus talis domandus ct sanandus est appetitus. Quis enim, quantuscumquc sit carnalis concupiscentiæ castigator, si locum thymiamate intraverit odoratum, possitefficere ut ei non suaviter oleat, nisi nares claudat, aut intentione vebementi alienetur a corporis sensibus? Sed numquid cum inde fuerit egressus, id domi' suae, vel quacumque pergit, desiderabit? aut si desideraverit, satiare debet istam libidinem, non frenare et contra concupiscentem carnem spiritu concupiscere, donec ad illam redeat sanitatem, qua nibil tale desideret? Minimum hoc quidem: sed qui minima spernit, sicut scriptum est, paulatim decidit ( Eccli. xix, 4).","prev":{"citation":"Contra Julianum 64.41-48","label":"64.41 to 64.48","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/64.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/64.41"},"next":{"citation":"Contra Julianum 67.1-18","label":"67.1 to 67.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/67.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/67.1"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}