{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 69.1-21","citation":"Augustine, Contra Julianum 69.1-21","ref":"69.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/69.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/69.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/69.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"(o)Nonighur < tuta disputatione tua contrivisti,» sicut te jactas, < assertionem meam, de malo carnalis concupiscentiae orginalisque peccati; » manente laude imptiarum, quae lene utuntur malo, non quod fecc)nnt, sed quod invenerunt. j'crum nec ipsos Manicha;os contrivisti,quos potius adjuvisti, tu maxime, et in commune omnes Pelagianæ novitatis errorisque participes, sicut jam demonstravi. De testimoniis eliam tractatorum catholicorum sancti Basilii Cæsareensis et sancti Joannis Constantinopolitani, quorum dixisti sensum vestris convenirc sententiis, in primo hujus mei operis libro, tibi sufficientissima et certissima veritate respondi (Capp. 5 et 6); ostendens quemadmodum non intelligendo quædam verba eorum, adversus dogma eorum, quod est dogma catholicum, mirabili cæcitate pugnetis. In secundo quoque libro, satis egimus, ut appareat quam non sit, quemadmodum conviciaris, < conspiratio perditorum » (Supra, lib. i, cap. 7); sed sanctorum et eruditorum Ecclesiæ catholicæ patrum pius fidelisque consensus, qui hæreticæ vestrae novitati resistunt pro antiquissima catholica veritate. Unde etiam < populi murmur, quod solum vobisa nobis » dicis < opponi, » nec solum est, quia tantorum nititur auctoritate doctorum; et justum est, quia non vult ut evertatis sibi quoque notissimam salutcm qu:t; in Christo est parvulorum. CAPUT XXIII. —70. Quod autem verba apostolica, ubi dicit, Scio quia noM habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; et cætera usque ad illud, ubi ait, Miser ego homo, quis me liberabit decorpore mortis hujus? < mea affirmas < aliter intelligere, quam to!um ipsum capitutum 'debet intelligi: nesciens mihi plurimum tribuis. Non enim ego solus aut primus sic istum locum intellexi, quo evertitur haeresis vestra, quemadmodum verc intelligendus est: imo vero ego prius eum aliter intellexeram, vel potius non intellexeram; qnod mea quædam illius temporis etiam scripta testantur (6). Non mihi enim videbatur Apostolus et de se ipso dicere potuisse, Ego autcm carnalis sum, cum esset spiritualis: et quod captivus duceretur sub lege peccati, quæ in membris erat ejus (RoM.","prev":{"citation":"Contra Julianum 67","label":"Book 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/67","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/67"},"next":{"citation":"Contra Julianum 69.22-45","label":"69.22 to 69.45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/69.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/69.22"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}