{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 7.1-18","citation":"Augustine, Contra Julianum 7.1-18","ref":"7.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/7.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/7.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"In eo vero quod aisti, < Si illi interpretationi quae perizomata, id est, præcinctoria posuit, favetur, latera magis dicam tecta fuisse quam femora; > primum doleo, sic te abuti eorum ignorantia qui græce nesciunt, ut corum qui sciunt judicium revcritus non sis. Sed commodius accidit, ut ipsa perizomata quæ leguntur in codicibus græcis, tanquam verbum sux linguæ mos latinus usurpet. Proinde cum perizomate1 non femora, sed latera conteRi potuisse asseverasti, puto quod te etiam ipse risisti. Quis cnim doctus vel indoctus ignoret, quas pcrizomata contegant corporis partes quod nomen tegminis etiam in feminarum dotibus frequentari et æstimari solet, neque id alHgari nisi zona quoe lumbos cingit. Interroga, et disce, quod te non credo nescire. Quamvis etiam si nescias, non usque adeo.te arbitror, non humanum eloquium, sed humanum lIabitum velle pervertere, ut perizomata etiam super humeros levare coneris; aut eis ita latera illorum hominum fuisse contecta, ut genitalia totæque lumbo. rum cum femoribus partes nudae relinquerentur. Quid ergo te adjuvat, et non me potius, ex quantavis parte corporis superiore inferiora velata sint, ubi lex in membris repugnans legi meDiis (Rom. VII, 23) affectu sentiebatur amborum, et alterno excitabatur aspectu, inobedientium pravitatem su.c inobedientiæ novitate confundens? Quae quanto turbulentius movebatur, tanto verecundius fieret.; si caro cujns cam stimulabat aspectus, aliquanto spatiosius velaretur. Sive igitur a lumbis, sive a lateribus demissa sint. tegmina, pudenda sunt tecta: quae pudenda non essent, nisi legi mentis lex peccati invide repugnaret *. Sed ubi manifesta res est, Scripturae divinae sensui nostrum sensum addere non debemus: non enim hoe fit humana ignorantia, sed præsumptione perversa. Adam et mulier ejus. qui nudi eranl ante peceatum, et non confundebantur, mox ut peccaverunt, quas partes corporis amicierint, perizomatum nomine satis evidenter expressum est.","prev":{"citation":"Contra Julianum 6","label":"Book 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/6"},"next":{"citation":"Contra Julianum 7.19-40","label":"7.19 to 7.40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/7.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/7.19"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}