{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 7.23-47","citation":"Augustine, Contra Julianum 7.23-47","ref":"7.23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/7.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/7.23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/7.23.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"ex isto capite quod agitur consideremus, ubi ait, Commendat autem suam charitatem Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccutores essemus, Christus pro nobis mortuus est (Rom. v, 8 et 9). Hoc tu dictum exceptis parvulis vis putari. Ubi si abs te quacram, si non sunt inter peccatorcs habendi, quotnodo pro eis mortuus est, qui pro peccatoribus mortuus est? Respondebis non pro solis peccatoribus tnortuum, quamvis sit etiam pro peccatoribus tnortuus. Quod quidem nusquam legis in divinis auctoritatibus, mortuum scilicet esse Christum etiam pro eis qui nullum habuerunt omnino peccatum. Sed attende qnam validis testimoniis urgearis. Tu dicis etiam pro peccatoribus mortuum: ego dico nonnisi pro peccatoribus mortuum; ita ut respondere cogaris, si nullo peccato parvuli obstricti sunt, non esse pro parvulis mortuum. Dicit enim ad Corinthios: Quoniam unus pro omnibus mortuus est; ergo omnes mortui sunt, el pro omnibus mortuus est (H Cor. v, it, i5). Nullo modo hic negare permitteris, nonnisi pro bis qui mortui sunt, mortuum fuisse Jesum. Quos igitur hoc loco intelligis mortuos? numquid eos qui de corpore exieruut? Quis ita desipiat ut hoc sapiat? Eo modo itaque intelligimus mortuos, pro quibus omnibus unus mortuus est Christus, quomodo alibi dicit: Et vos cum essetis mortui in delictis et praeputio carnis vestra, vivificavit cum illo (Coloss. n, i3). Ac pcr hoc, unus, inquit, pro omnibus mortuus est; ergo omnes mortui sunt: ostendens Geri non potuisse ut morerclur nist pro mortuis. Ex hoc cnim probavit omnes mortuos esse, quia pro omnibus mortuus cst unus. Impingo, inculco, infercio recusanti: accipe, salubre est, nolo moriaris. Unus pro omnibus mortuus eat; ergo omnes mortui sunt. Vide quia consequens esse voluit, ut intelligantur omnes mortui, si pro omnibus mortuus est.","prev":{"citation":"Contra Julianum 7.1-2-22","label":"7.1 to 7.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/7.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/7.1-2"},"next":{"citation":"Contra Julianum 7.48-56","label":"7.48 to 7.56","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/7.48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/7.48"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}