{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 7.41-59","citation":"Augustine, Contra Julianum 7.41-59","ref":"7.41","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/7.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/7.41","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/7.41.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"Lauda iniquum regem Saütem, quia ct ipse fuit poena peccantium, Domino dicente, Dedi tibi regem in ira mea (Osee XIII, 11). Lauda dæmonium quod rex ipse patiebatur (I Reg. xvi, 14), quia et hoc poena fucrat peccatoris. Lauda cæcitatem cordis quæ tx parte Israel facta est. Nee tacetur quare': Donec plenitudo, iaquit, Gentium intraret (Rom. XI, 25). Nisi forte et istam pænam negabis esse, quam, si lueis internæ:..natur esses, non solum aliquam, sed valde magnam poenam esse clamares. At ista cæcitas luit in Judæis grande incredulitatis malum et grandis causa peccati, ut occiderent Christum. Istam erecitatem' si poenam fuisse negaveris, similem te perpeti etiam non confitens indicabis. Si autem paenam quidem fuisse, sed peccati poenam non fuisse contendis; interim fateris quod unum aliquid et peccatum esse possit et poena: si autem non est haec poena peccati, profecto iniqua poena est, ct injustum facis Deum, quo jubente vel sinente; aut infirmum, quo non avertente, infligitur innocenli 4. Quod si etiam pænam peccati esse concedis, ne hoc non concedendo. tu ipse corde cæcus appareas; vide jam quod videre nolebas, istam quam movisti solutam esse quæstionem: quia sicut diabolus atque angeli ejus et mali reges, non solum ipsi peccatores sunt, sed per justitiam Dci fiunt etiam supplicia peccatorum, nee ideo laude sunt digni, quia pæna ex illis justa infligitur dignis; sic lex in membris repugnans legi mentis, non idco ipsa juste agit, quia ejus qui egit injuste poena fit justa. Et sicut cæcitas cordis, qnam solus removet illuminator Deus, et peccatum est, quo in Deum non creditur; et poena peccati, qua cor superbum digna animadversione punitur; et causa peccati, cum mali aliquid caeci cordis errore committitur: ita concupiscentia carnis, adversus quam honus concupiscit spiritus, et peccatum est, quia incst illi inobedientia contra dominatum mentis;","prev":{"citation":"Contra Julianum 7.19-40","label":"7.19 to 7.40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/7.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/7.19"},"next":{"citation":"Contra Julianum 7.60-61","label":"7.60 to 7.61","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/7.60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/7.60"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}