{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 71","citation":"Augustine, Contra Julianum 71","ref":"71","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/71","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/71.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":273,"text":"Et hæc quidem vescendi atqoe potandi tolerabilis est voluptas, quanta possumus intentione vigilantibus nobis, ut facilius non impleat, quam modum aliquando victus sufQcientis excedat: contra cujus concupiscentiam et jejunando et parcius alimenta sumendo pugnamus; coque malo bene tunc utimur, quando per illam nonnisi quod saluti conducibile est agimus. Ideo autem hanc voluptatem dixi tolerabilem, quia vis ejus tanta non est, ut nos a cogitationibus ad sapientiam pertinentibus, si in eas sumus mentis delectatione suspensi, abrompat et dejiciat. Nam sæpe de magnis rebus inter epnJas non solum cogitamus, verum etiam disputamus, atque inter ipsos ciborum morsus et potionum glutus, nihilo remissius audiendo dicendoque colloquimur, et quod nosse vel recolere volumus, intentissime omnino si nobis legatur accipimus. Illa vero pro qua mecum tantis con: tentionibus litigas, otiam quando ad eam bona intentione, hoc est, causa propagandæ prolis acceditur; tamen in ipso opere suo, quem permittit aliquid,non dico sapientiæ, sed cujuslibet rei aliud cogitare? Nonne illi totus animus et corpus impenditur, et ipsius mentis quadam submersione illud extremum ejus impletur? Cum vero vincit etiam conjugatos, ut non propagationis, sed delectationis carnalis cupiditate misceantur, quod Apostolus sccuudum veniam, non secundum imperium se dixisse testatur (I Cor. vn, 6); ita hinc emergitur, et quasi in auras cogitationis post illum gurgitem respiratur, ut fiat consequens, quod verum ait quidam, et poenitendi quæ est cum voluptate vicinitas. Quis ergo amator spiritualis boni, etiam sola causa sobolis conjugatus, non mallet vel sine ista si posset, vel sine tam magna vi ejus filios procreare? Quod ergo mallent sancti conjuges in bac vita, puto nos hoc debere de illa paradisi vita, quae multo melior erat, credere, si nihil melius indo possumus cogitare.","prev":{"citation":"Contra Julianum 70","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/70"},"next":{"citation":"Contra Julianum 72","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/72"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}