{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 72","citation":"Augustine, Contra Julianum 72","ref":"72","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/72","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/72.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"Obsecro te, non sit honestior philosophia Gentium, quam nostra Christiana, qux una est vera philosophia, quandoquidem studium vel amor sapientiæ significatur hoc nomine. Vide enim quid ill Hortensii dialogo I dicat Tullius; quæ magis verba te delectaro debuerant, quam Balbi Stoicorum partes agentis: quæ licet vera, tamen de parte hominis inferiore, hoc est, de corpore fuerunt, ct te nihil adjuvare potuerunt. Vide quid iste pro vivacitate mentis contra voluptatem corporis dicat. < An vero, > inquit, « voluptates corporis expetendæ, qua: vere et graviter a Platone dictæ sunt illecebrae esse atque escæ malorum? Quæ enim confectio est, > inquit, « valetudinis, quae deformatio coloris et corporis, quod turpe damnum, quod dedecus, quod non evocetur atque eliciatur voluptate'? Cujus motus ut quisque est maximus, ita est inimicissimus philosophiæ. Congrucre enim cum cogitatione magna voluptas corporis non potest. Quis enim cum utatur voluptate ea, qua nulla possit major esse, attendere animo, inire rationem, cogitare omnino quidquam potest? Cujus ' autem tantus est gurges, qui dies et noctes sine ulla minimi temporis intermissione velit ita moveri suos sensus, ut moventur. in summis voluptatibus? Quis autem bona mente præditus, non mallet nullas omnino nobis a natura voluptates datas? i Haec ille dixit, qui nihil de primorum hominum vita, nihil de paradisi felicitate, nihil de corporum resurrectione crediderat. Erubescamus interim veris disputationibus irnpiorum, qui didicimus in vera verae pietatis sanctaque philosophia, et contra spiritum carnem, et contra carnem concupiscere spiritum (Galat. v, 17). Sed hoc unde acciderit, Cicero nesciebat: et tamen carnis concupiscentiae non favebat, quod tu facis; imo cam vehementer arguebat, quod tu non solum nou facis, sed Metientibus vehementer irasceris: qui concupiscentias et spiritus et carnis inter se belligerantes tanquam in bello timidus ambas laudare conaris 1, velut inimicam metuens babere, quæ potuerit alteram vincere. Quin age potius, ne formides, et lauda concupiscentiam spiritus adversus concupiscentiam carnis, tanto acrius, quanto castius dimicantem: illam vero repugnantem legi mentis, sine pavore ullo eadem cui repugnat lege mentis condemna.","prev":{"citation":"Contra Julianum 71","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/71"},"next":{"citation":"Contra Julianum 73","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/73"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}