{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 73","citation":"Augustine, Contra Julianum 73","ref":"73","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/73","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/73.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":216,"text":"Aliud est consideratio pulchritudinis etiam corporalis, sive visibilis, sicut est in coloribus et fignris, sive audibilis, sicut est in cantibus atque modulis; quam considerationem, nisi rationale animal habere non potest: et aliud est commotio libidinis, quæ ratione frenanda est I. Joannes enim apostolus illam concupiscentiam non esse dixit a Patre (I Joan. II, 16), quæ concupiscit adversus spiritum. Quam Demo potest bonam dicere, nisi cujus adversus eam non amat concupiscere spiritus. Quod si talis non est in motu et ardore genitalium, non adversus eam concupiscat fpiritus, ne adversus donum Dei concupiscendo invcnialur ingratus: sed quidquid appetiverit detur, tanquam illi quæ ex Patre est; si autem non est quod detur, boc potius petatur a Patre, non ut auferat vel comprimat, sed ut expleat concupiscentiam quam tlonavit. Quod sapere si desipere cst; utquid eam comparamus vino et cibo, et aliquid nobis dicere vi. demur, quia dicimus, < Nec vinum ebrietas, nee cibum condemnet crapula (a), nee concupiscentiam infamet obscenitas; » quando nec ebrietas, nee crapula nec obscenitas ulla committitur, si carnis concupiscentia spiritu adversus eam concupiscente vincatur? < Excessus, > inquis, < ejus in culpa est. > Nee perspicis (quod facillime potuisses, si magis ipsam, quam me vincere voluisses), ut non fiat malum excedendi, resistendum esse malo concupiscendi. Duo ergo mala sunt, quorum unum habemus, alterum facimus, si ei non resistimus quod habemus 4.","prev":{"citation":"Contra Julianum 72","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/72"},"next":{"citation":"Contra Julianum 74.1-17","label":"74.1 to 74.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/74.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/74.1"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}