{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 75.1-21","citation":"Augustine, Contra Julianum 75.1-21","ref":"75.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/75.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/75.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/75.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"c Exaggerat *, inquU, < Apostotus vim ron. suetudinis. t Tu ergo responde, ut.rum contra istam vim nou dimicet baptizatus. Quod si negas, omnibuS christianis sensibus contradicis: si autem dimicat, cur non in verbis Apostoli vocetn dimicantis agnoscis? < Per legem, inquis, < bonam et per mandatum sanctum pravorum animi ferocierant 2; quoniam sine voluntate propria nulla eruditio poterat inspirarg virtutem. i acutum intellectorem! divinorum eloquiorum egregium tractatorem! Quid agis de verbis dicentis, Non quod volo ago; et, Velle adjacet mihi; et, Quod nolo, hoc ago; et, Condelector legi Dei secundum interiorem hominem? Audis haec, et dicis, quia voluntas defuit, idco defuisse virtutem. Quid, quod non solum voluntas, vcrum etiam virtus adfuit, ne consentiret concupiscentiæ carnis, quæ legi peccali pravis ipsis motibus serviebat? Quibus ille non cedens, nec arma iniquitatis exhibens membra peccato (MoM. VI, 13), ct tamcn quod nollet sentiens in carne contra spiritum concupiscente, et adversus cam vicissim spiritu concupiscens, verissima castitatis voce dicebat, Igitur ipse ego mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. illa sane verba quae posuisti, ubi ait Apostulus, LeX sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit: sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, at fiat supra modum peccatum peccans per mandatum: bene intelligitur de vita sua dixisse præterita, quando sub lege fuerat, nondum sub gratia. Nam ei vet bis praeteriti temporis utitur, dicendo, Peccatum noM cognovit nisi per legem: et, Concupiscentiam nesciebam: et, Operatum eat in me omnem concupiscentiam: et, Vivebam aliquando sine lege; utique quando nondum poterat usum baberc rationis: ei, Adveniente mandato peccatum revixit, ego autem mortuus sum: et, Peccatum occasione accepta per mandatum, fefellit me, et per illud occidit: et, Pet bonum mihi operatum est mortem.","prev":{"citation":"Contra Julianum 72-2","label":"Book 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/72-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/72-2"},"next":{"citation":"Contra Julianum 75.22-43","label":"75.22 to 75.43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/75.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/75.22"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}