{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 8","citation":"Augustine, Contra Julianum 8","ref":"8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/8.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":178,"text":"« Si posset, » inquis, < calor genitalis malum esse naturaliter, exstirpandus erat, non componendus. > Vide quemadmodum noluisti dicere, quod supra dixeras, frenandus; > sed maluisti, < componendus. > Sensisti enim quod eum nemo frenaret, nisi qui repugnaret: et ob hoc mutato verbo, timore ipso fassus es malum, quod repugnat bono. Appellas etiam calorem genitalem, quia pudet appellare libidinem, sive, sicut cam divinus sermo appellare consucvit, carnis concupiscentiam. Sic ergo loquere et dic: Si posset carnis concupiscentia mala esse naturaliter, exstirpanda erat, non componenda. Sic enim possunt, qui latine sciunt, tardiores intelligere quid loquaris. Sed ita hoc dicis, quasi non eam mallent exstirpare, si possent, omnes qui propterea conjugantur, quia continentiæ laborem quo huic malo rcsistitur, non ferunt, et ideo malunt eo bene uti, quam melius omnino non uti. Sed si in corpore mortis hujus boc ma. lum necessarium est conjugatis, quia sine illo Geri non potest bonum generationis; continentes exstirpent concupiscentiam carnis. Tu ipse, tu qui loqueris, nec quid loquaris attendis, exstirpa libidinem de membris tuis. Non enim et tibi necessaria est; aut bona sunt ejus desideria, quibus si consenseris vel cesseris, interibis.","prev":{"citation":"Contra Julianum 7","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/7"},"next":{"citation":"Contra Julianum 9","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/9"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}