{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 80.1-23","citation":"Augustine, Contra Julianum 80.1-23","ref":"80.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/80.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/80.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/80.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"Cum vero Multos, quod dixit postea, non vis intelligi omnes, quod prius dixerat; < ideo existimans < dictum fuisse multos, ne omnes intciligcrentur: poteris hoc dicefe et de semine Abrahæ, cui promissæ sunt omnes gentes ( Gen, XXII, i8 ), non omnes gentes ei fuisse promissas; quia dictum est alio tcco, Patrem multarum gentium posui te (Id. XVII, 5). Est autem sanus intellectus, ideo sic locutam Scripturam, quia possunt esse aliqua omnia, quae non sunt multa: sicut omnia dicimus Evangelia, et tamen brevi numero, idest, quaternario continentur. Et rursus possunt aliqua esse multa, non tamen omnia: sicut multos dicimus credere in Christum, ncc tamcn omnes credunt. Non enim omnium est fides, ait Apostolus (H Thess. tu, 2). Quod autem dictum est, In semine tuo benedicentur omnes gentes; et, Patrem multarum gentium posui te: easdem omnes, multas; et easdem multas, omnes esse monstratum est. Ita ctiam cum dicium est, Pcr unum in omnes transisse peccatum; etpostca, Per umus inobcdi ntiam peccatores v constitutos multos: ipsi sunt multi, qui ct omnes. Similiter cum dictum est, Per unius justificationem in omnes homines, ad justificationem vitæ; et rursus dicturi est, Per unius obedientiam justi constituentur multi (Rom. v, ii, 18, i9): non aliquibus exceptis, Bed eosdem multos, omnes oportet intelligi: non quia omnes homines justificantur in Christo; aed quia omncs qui justificantur, non aliter possunt justificari quam in Christo. Sicut possumus diccre, in aliquam domum pcr unam januam intrarc omnes; non quia omnes homincs intrant in eamdem domum, sed quia nemo intrat nisi per illam. Omnes ergo ad mortem pcr Adam, omnes:'d vitam pcr Christum. Quia sicut in Adam omnes moriuntur, ita et iit Christo omnes virificabuntur (I Cor. xv, 22): id est,. ex prima ongine generis humani ncmo ad mortem nisi per Adam, el uemoper Adam nisi ad mortem;","prev":{"citation":"Contra Julianum 79","label":"Book 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/79","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/79"},"next":{"citation":"Contra Julianum 80.24-42","label":"80.24 to 80.42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/80.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/80.24"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}