{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 80.24-42","citation":"Augustine, Contra Julianum 80.24-42","ref":"80.24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/80.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/80.24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/80.24.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"et nemoad vitam nisi per Christum, et nemo per Christum nisi ad vitam. 8i. Vos autem dum uon omnes, scd multos sive per Adam, condemnatos esse, sive p r Christum Liberatos vul is intelligi, horrenda perversitate christianæ religioni estis infesti.Sienim salvi erunt aliqui sine Christo, et justificantur aliqui sine Christo; ergo Christus gratis mortuus est Erat enim ct aliu3 modus, sicut vultis, in natura, in libero arLitrio, in legc naturali, sive conscripta, quo possent salvi et justi esse qui vellent. Justas auicm imagines Dci, quis nisi injustus prohiberet a regno Dci'! Hic forte dicis: Sed facilius pcr Christum. Numquid non posset etiam de lege dici: Est per legem justitia, sed facilius per Christum? Et tamen art Apostolus, Si pet legem justitia, ergo Christus gratis mortuus eat (Galat. II, 21). Non est itaque præter unum mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Jesutn (I Tim. n, 5), aliud nomen sub coelo, in quo oportcat salvos fieri nos (Act. iv, 12). Et idco dictum cst, In Christo omnes vivificabuntur: quoniam in illo Dcus dcfinivit fidem omnibus, suscitans illum a mortuis (Id. xv!t, 31). Vestrum autem dogma id persuadere conatur, vclut inculpatæ prædicatione naturæ, et potentiæ liberi arbitrii, et legis sivc naturalis sive pcr Moysen datæ, ut et si opus sii, nccesse tamcn non sit ad Christum pro aeterna salute transire: eo quod per sacramentum mortis et resurrectionis ejus (si tamen vel hoc putatis) commodior via sit, non quod alia via csse non possit. Uude quantum vos dctestari debeant Christiani considerantes, renuntiate ' vobis etiam tacentibus nohis. CAPUT XXV. — 82. Quod vero caus:c tuæ postremum et quasi fortissimum firmamentum, propheticum testimonium esse voluisti, ubi per Ezechielem dictum legimus, Quod non erit parabola, qua dicebant, parentes uvas acerbas edisse, et dentes obstupuisse ' filiorum;","prev":{"citation":"Contra Julianum 80.1-23","label":"80.1 to 80.23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/80.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/80.1"},"next":{"citation":"Contra Julianum 80.43-70","label":"80.43 to 80.70","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/80.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/80.43"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}