{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 9-2","citation":"Augustine, Contra Julianum 9-2","ref":"9-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/9-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/9-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/9-2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":230,"text":"Proinde omnia quæ pro hae tva caeca et inconsiderata opinione dixisti, qua carnis concupiscentiam eo ipso quod eam poenam diximus esse peccati, unu solum non vituperandam, verum etiam laudandam putasti, quainlibet prolixa disputatione in co lucris immoratus, evanuisse certissimum est. Nam quod aisti, Si libido pana peccati est, abjiciendam ess pudicitiam, ne rebellis in Deum castitas illatam ab eo dicatur enervare sententiam, et cætera hujusmodi quæ hanc vanitatem consequentia atque hinc rcligata contexis: totidem verbis de caecitate cordis errore simillimo dici potest, Si cæcitas cordis poena peccati est, abjicienda doctrina, ne rebellis in Deum mentis illuminatio illatam ab eo dicatur enervare sententiam. Quod si absurdissimum est dicere, quamvis sit cæcitas cordis poena peccati; eo modo absurdissimum est etiam quod ipse dixisti, quamvis sit libido, id est, inobedientia carnis poena peccati. Quoniam caecitati cordis debet resistere scientia, et libidini confinentia: eam vero paenam quae nee error est, nee libido, debet tolerare patientia. Quapropter, quando Deo donante ex vera vivitur fide, ipse Deus adest et menti illuminandae, et concupiscentiae superandæ, et molestiæ perferendæ. Iloc enim totum recte fit, quando fit propter ipsum, id est, quando gratis amatur ipse: qualis amor nobis esse non potest, nisi ex ipso. Alioquin quando sibi homo multum placet, et de sua virtute confidit, si traditur in desideria superbiæ suae, tanto amplius augetur boc malum, quanto magis ei cupiditates cæteræ cesserint, easque velut laudabilis hanc unam oblectando compresserit.","prev":{"citation":"Contra Julianum 7.60-61","label":"7.60 to 7.61","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/7.60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/7.60"},"next":{"citation":"Contra Julianum 10.1-15","label":"10.1 to 10.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/10.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/10.1"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}