{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Litteras Petiliani 2.127-131","citation":"Augustine, Contra Litteras Petiliani 2.127-131","ref":"2.127","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.127","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.127","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.127.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Litteras Petiliani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027"},"verse":false,"words":167,"text":"Petilianus dixit: Quod etsi, ut ipsi putatis, domini legem pure sequimini, de ipsa lege sanctissima lega-' liter disputemus. dicit apostolus Paulus: bona est lex, si quis ea legitime utatur. lex ergo quid dicit? non occides. quod semel fecit Cain parricida; uos fratres saepius occidistis.! Augustinus respondit: Similes uobis esse nolumus. nam non desunt quae dicantur, sicut et tu ista dicis, et quae sciantur, nam tu ista nescis, et quae ostendantur, nam tu ista non ostendis. Petilianus dixit: Dictum est: non moechaberis unusquisque uestrum si carnaliter castus sit, spiritaliter moechus est, quia adulterat sanctitatem. Augustinus respondit: Possunt haec in quosdam ueraciter dici et nostros et uestros, qui si utrisque nostrum displicent nec nostri nec uestri sunt. sed tu, quod in quosdam dicis et nec in ipsis probas, pro eo uis accipi acsi probaueris non in aliquibus qui degenerant a semine Abrahae, sed in. omnibus gentibus quae benedicuntur in semine Abrahae. Petilianus dixit: Dictum est: falsum testimonium non reddes. cum regibus saeculi nos uestra tenere mentimini, nonne falsa conflatis?","prev":{"citation":"Contra Litteras Petiliani 2.126","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.126","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.126"},"next":{"citation":"Contra Litteras Petiliani 2.132","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.132","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.132"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Litteras Petiliani, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa027/stoa0040.stoa027.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}