{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Litteras Petiliani 2.195","citation":"Augustine, Contra Litteras Petiliani 2.195","ref":"2.195","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.195","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.195","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.195.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Litteras Petiliani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027"},"verse":false,"words":412,"text":"Augustinus respondit: Cur ergo tali uoce non compescitis arma circumcellionum? an praeter euangelium uos loqui arbitremini, si dixeritis: (qui fuste usus fuerit, fuste morietur'? date ergo ueniam, quia nec illos, a quibus Marculum praecipitatum esse querimini, potuerint prohibere maiores nostri. neque enim scriptum est in euangelio: (qui aliquem praecipitauerit, praecipitio morietur'. atque utinam, sicut illa uel falsa uel transacta sunt, sic istorum ligna cessarent! quamquam fortasse irascimini, quod legionibus uestris etsi non legibus, saltem uerbis subtrahimus armaturam, quia eas solis saeuire fustibus dicimus. uetus quippe ista eorum militia fuit, nunc autem nimium profecerunt. nam inter uinulenta conuiuia et cum feminis maritos non habentibus liberam comitandi uagandi iocandi bibendi pernoctandi licentiam non solum fustes tornare, sed etiam ferrum uibrare et fundas circumagere didicerunt. sed cur eis non dicam — quo animo dicam et quo illi accipiant nouerit deus —: (insani, gladius Petri quamuis adhuc carnali motu animi, tamen pro Christi corpore in -corpus persecutoris exertus est; uestra uero arma aduersus Christum diuisa sunt, corpus eius cui ille caput est, id eat ecclesia eius, per omnes gentes est. ipse hoc dixit et ascendit in caelum, quo eum furor Iudaeorum sequi non potuit, et membra eius in corpore quod ascendens commendauit furor uester oppugnat. pro istis membris aduersus uos saeuiunt et uobis resistunt, quicumque in catholica paruae adhuc fidei eo animo sunt quo tunc Petrus fuit, cum ferrum pro Christi nomine strinxit. sed multum interest inter uestram persecutionem et istorum. uos similes estis seruo sacerdotis Iudaeorum, quia seruientes principibus uestris aduersus ecclesiam catholicam id est aduersus Christi corpus, armamini; isti autem tales: sunt qualis tunc Petrus fuit, qui pro Christi corpore, id est pro ecclesia, etiam corporaliter pugnant. sed si ipsis dicitur ut quiescant, sicut Petro tunc dictum est, quanto magis nobis dicendum est, ut haeretico furore deposito ad ea membra pertineatis pro quibus illi sic dimicant! sed laesi a talibus etiam nos odistis et, tamquam aures dexteras perdideritis, Christum sedentem ad patris dexteram non auditis.' sed quibus loquar aut quando eis loquar, quibus nec horam inuenio uinum etiam mane ructuantibus siue iam ebriir siue adhuc? quin immo et minantur non solum illi, sed de illis etiam episcopi ipsorum, parati negare ad se pertinere quod fecerint. donet nobis dominus canticum graduum quo dicere possimus: cum his qui oderant pacem eram pacificus; cum loquebar eis, deb e II a ban t me gratis. dicit enim hoc corpus Christi, quod per totam terram ab aliis hic, ab aliis alibi et ab omnibus aliis atque aliis ubicumque sunt haereticis oppugnatur.","prev":{"citation":"Contra Litteras Petiliani 2.194","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.194","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.194"},"next":{"citation":"Contra Litteras Petiliani 2.196","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.196","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.196"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Litteras Petiliani, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa027/stoa0040.stoa027.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}