{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Litteras Petiliani 2.205","citation":"Augustine, Contra Litteras Petiliani 2.205","ref":"2.205","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.205","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.205","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.205.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Litteras Petiliani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027"},"verse":false,"words":393,"text":"An, quia illi quos commemoraui ueterum temporum fuerunt, ideo tibi eos nihil aduersari arbitraris, quia non dixisti: <quos numquam iustitia nisi inuidos sensit', sed dixisti: quos numquam christianitas nisi inuidos sensit, ex illo fortasse tempore uolens eos intellegi iustis inuidere, ex quo christiani appellari coeperunt? quid ergo sibi uolunt exempla ueterum temporum, quibus hoc quod imprudenter dixisti imprudentius docere uoluisti? numquid enim Machabaei uel tres pueri uel Danihel non, antequam Christus in terra nasceretur, uel egerunt illa uel pertulerunt? deinde, quem paulo ante commemoraui, cur Iuliano uero christianitatis inuido supplicastis? cur ab eo basilicas petistis? cur apud eum solam iustitiam locum habere dixistis? si christianitatis inuidus haec audit, quid sunt a quibus haec audit? at uero Constantinus, nequaquam christiani nominis inuidus, sed plane christiano nomine gloriosus, memor spei quam gerebat in Christo, pro eius unitate iustissime iudicans acceptari a uobis nec ad se appellantibus meruit. ambo iam christianis temporibus, sed non fuerunt ambo christiani. quodsi ambo christianitatis inuidi, cur ad unum eorum sic appellastis, alteri eorum sic supplicastis? petentibus enim maioribus uestris episcopale iudicium dederat Constantinus et apud Romam et apud Arelatum, quorum primum apud eum accusastis, ab altero ad eum appellastis. si autem, quod uerum est, unus eorum in Christum crediderat, alter a Christo apostatauerat, cur christianus consulens unitati contemnitur et apostata fauens diuisioni laudatur? Constantinus uobis basilicas iussit auferri, Iulianus restitui: quid horum christianae paci conueniat uultis nosse? illud fecit qui crediderat in Christum, hoc fecit qui dimiserat Christum. o quam uelles dicere: male factum est ut Iuliano ita supplicaretur'! sed hoc quid ad nos pertinet? quod si diceres, et in his quidem uerbis tuis catholica uinceret, ad cuius sanctos toto orbe diffusos multo minus pertinet quidquid dicitis de quibus uultis, sicut uultis. sed non potes dicere male factum, ut Iuliano ita supplicaretur. oppilat fauces, premit linguam domestica auctoritas: Pontius fecit, Pontius supplicauit, Pontius apostatam iustissimum dixit, Pontius apud apostatam solam iustitiam locum habere praedicauit. his uerbis sibi Pontium supplicasse in eodem rescripto suo nominatim sine ambage ipse Iulianus expressit. extant allegationes uestrae; non haec incerta fama, sed publica monumenta testantur. an forte, quia contra unitatem Christi petitioni uestrae aliquid concessit apostata, uerum putas esse quod dictum est apud eum solam locum habere iustitiam, quia uero imperatores christiani, quod ualere arbitrantur ad Christi unitatem, contra uestram statuunt uoluntatem, christianitatis inuidi appellantur? sic desipiant omnes haeretici et resipiant ut non sint haeretici.","prev":{"citation":"Contra Litteras Petiliani 2.204.14-22","label":"2.204.14 to 2.204.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.204.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.204.14"},"next":{"citation":"Contra Litteras Petiliani 2.206","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.206","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.206"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Litteras Petiliani, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa027/stoa0040.stoa027.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}