{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Litteras Petiliani 2.235.17-23","citation":"Augustine, Contra Litteras Petiliani 2.235.17-23","ref":"2.235.17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.235.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.235.17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.235.17.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Litteras Petiliani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027"},"verse":false,"words":160,"text":"plagam enim suam dixit Hieremias factam sibi aquam mendacem quae non habet fidem, eos autem uoluit intellegi plagam suam, qui eum contristabant male uiuendo. unde dicit et apostolus: foris pugnae, intus timores, et iterum: quis infirmatur, et ego non infirmor? et quis scandalizatur, et ego non uror? Et quia desperabat eos posse corrigi, propterea dixit: unde sanabor, tamquam semper habiturus dolorem, quamdiu illi tales essent inter quos uiuere cogeretur. populum autem nomine aquae solere significari in Apocalypsi manifestatur, ubi aquas multas populos multos non coniectura nostra, sed illic enodata interpretatione cognoscimus. noli ergo per prauum intellectum uel potius errorem blasphemare sacramentum baptismi, etiamsi in homine perditissimo fuerit, quia nec in Simone mendace aqua mendax erat baptisma quod acceperat nec tot mendaces uestri aquam mendacem dant, cum baptizant in nomine trinitatis. nec enim tunc incipiunt esse mendaces, quando proditi atque conuicti sua facinora confitentur, sed potius tunc erant mendaces, quando, cum essent adulteri et scelerati, castos et innocentes se esse fingebant.","prev":{"citation":"Contra Litteras Petiliani 2.235.1-16","label":"2.235.1 to 2.235.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.235.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.235.1"},"next":{"citation":"Contra Litteras Petiliani 2.236","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.236","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.236"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Litteras Petiliani, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa027/stoa0040.stoa027.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}