{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Litteras Petiliani 2.239.1-17","citation":"Augustine, Contra Litteras Petiliani 2.239.1-17","ref":"2.239.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.239.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.239.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.239.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Litteras Petiliani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027"},"verse":false,"words":278,"text":"Augustinus respondit: Uerum dicis. nam illud sacerdotium in figura corporis Christi habebat unctionem, quod unitatis compage fit saluum. nam et ipse Christus a chrismate appellatur, id est ab unctione. hunc Hebraei dicunt Messiam, quod uerbum Punicae linguae consonum est, sicut alia Hebraea permulta et paene omnia. quid est ergo in illo sacerdotio caput, quid barba, quid ora uestimenti? quantum donat dominus ut intellegam, caput est ipse saluator corporis, de quo apostolus dicit: et ipse est caput corporis ecclesiae. per barbam non incongrue fortitudo intellegitur. ergo ad eos qui sunt fortes in ecclesia eius et adhaerent ori eius, ut sine timore praedicent ueritatem, ab ipso Christo tamquam a capite sanctum descendit unguentum, id est sanctificatio spiritalis. ora uestimenti haec datur intellegi quae in capite uestimenti est, qua uestientis caput ingreditur. per hanc significantur perfecti fideles in ecclesia; in ora namque perfectio est. et utique meministi dictum esse cuidam diuiti: si uis esse perfectus, uade uende omnia quae possides et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelis, et ueni sequere me. tristis quidem ille discessit neglector perfectionis, elector defectionis. sed numquid ideo defuerunt, in quos unitatis unguentum tali rerum terrenarum dimissione perfectos tamquam in oram uestimenti a capite descenderet? nam exceptis apostolis et qui cum eis erant praepositis atque doctoribus, quos eminentiores et fortiores in barba intellegimus, lege in Actibus apostolorum et uide, qui rerum suarum uenditarum pretia ad pedes apostolorum ponebant, et nemo dicebat aliquid proprium, sed erant eis omnia communia, et distribuebatur unicuique sicut cuique opus erat, et erat illis anima una et cor unum in deum. nempe ita scriptum esse cognoscis. agnosce ergo bonum et iucundum fratres habitantes in unum, agnosce barbam Aaron, agnosce oram uestimenti spiritalis.","prev":{"citation":"Contra Litteras Petiliani 2.238","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.238","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.238"},"next":{"citation":"Contra Litteras Petiliani 2.239.18-33","label":"2.239.18 to 2.239.33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.239.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.239.18"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Litteras Petiliani, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa027/stoa0040.stoa027.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}