{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Litteras Petiliani 2.24","citation":"Augustine, Contra Litteras Petiliani 2.24","ref":"2.24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.24.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Litteras Petiliani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027"},"verse":false,"words":164,"text":"Augustinus respondit: Possem quidem dicere ipsum satanan omnibus malis hominibus esse peiorem, cui tamen tradidit apostolus hominem in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die domini Iesu, itemque alios de quibus dicit: quos tradidi satanae, ut discant non blasphemare. et dominus Christus flagellatos expulit de templo improbos mercatores, ubi etiam conexum est testimonium scripturae dicentis: zelus domus tuae comedit me. ecce inuenimus apostolum traditorem, Christum persecutorem. possem ista dicere et te in non paruos aestus mittere, ut non querelas eorum qui patiuntur, sed animum eorum qui faciunt quaerere cogereris. sed hinc noli laborare; non ea dico, sed dico ad semen Abrahae quod est in omnibus gentibus non pertinere, si quid non recte uobis factum est fortasse a palea dominicae segetis, quae nihilominus est in omnibus gentibus. uos ergo reddite rationem separationis uestrae, sed prius attendite quales habeatis quos uobis obici non uultis, et uidete quam inique faciatis, cum aliena facta nobis obicitis, etsi ea quae dicitis probaretis. ita nulla erit ratio separationis uestrae.","prev":{"citation":"Contra Litteras Petiliani 2.21-23","label":"2.21 to 2.23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.21"},"next":{"citation":"Contra Litteras Petiliani 2.25","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.25"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Litteras Petiliani, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa027/stoa0040.stoa027.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}