{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Litteras Petiliani 2.45","citation":"Augustine, Contra Litteras Petiliani 2.45","ref":"2.45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.45.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Litteras Petiliani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027"},"verse":false,"words":264,"text":"Augustinus respondit: Defendite uos ipsos a persecutione, quam passi sunt a uestris qui cum Maximiano se a uobis separauerunt, et illic inuenietis defensionem nostram. si enim dicitis non uos fecisse, gesta proconsularia et municipalia recitamus. si dicitis recte uos illis fecisse, cur ipsi talia pati non uultis? si dicitis: sed nos schisma non fecimus', hoc ergo quaeratur et, antequam constet an ita sit, nemo persecutores accuset. si dicitis etiam schismaticos persecutionem pati non debaisse, quaero utrum et de basilicis, in quibus insidiantur ad seducendos infirmos, expelli per ordinatas potestates non debeant. si dicitis nec hoc debere, reddite prius Maximianistis basilicas et sic nobiscum agite. si dicitis debere, quaerite iam quid pati debeant a potestatibus ordinatis, qui eis resistendo dei ordinationi resistunt. unde aperte apostolus dicit: non enim sine causa gladium portat; uindex est enim in iram ei qui male agit. quodsi omnino diligenter ueritate tractata hoc inuentum fuerit, ut nec per iudicia publica schismatici aliquid pati debeant nec de locis insidiarum et fallaciarum suarum pellantur, et dixeritis uobis displicere, quod Maximianistas a quibusdam uestris ista perpessi sunt, cur non liberius de toto agro domini, id est de toto mundo, clamant frumenta dominica: (nec ad nos pertinet quod zizania uel quod palea nostra committit, quia displicet nobis'? si uobis sufficere ad purgationem fatemini, quoniam quidquid mali fit a uestris displicet uobis, quare uos ergo separastis? hinc enim uos accusat ipsa uestra defensio. si enim propterea uos ab iniquis partis Donati non separatis, quia unusquisque sarcinam suam portat, cur ab iniquis orbis terrarum quos putatis aut fingitis uos separastis? an ut sarcinam schismatis omnes pariter portaretis?","prev":{"citation":"Contra Litteras Petiliani 2.44","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.44"},"next":{"citation":"Contra Litteras Petiliani 2.46","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.46"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Litteras Petiliani, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa027/stoa0040.stoa027.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}