{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Litteras Petiliani 2.54.1-16","citation":"Augustine, Contra Litteras Petiliani 2.54.1-16","ref":"2.54.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.54.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.54.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.54.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Litteras Petiliani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027"},"verse":false,"words":278,"text":"An dicis: 'aliud est furtum, aliud traditio uel persecutio'? concedo aliud esse, nec modo laborandum est quid intersit ostendere. adtende compendium. si te ille non fecit furem, quia tibi non placet furtum, quis potest facere traditores aut homicidas eos quibus displicet siue traditio siue homicidium? prius igitur confitere te esse quidquid mali fuit Optatus quem noueras, et uel sic mihi obice quidquid mali fuerunt quos ego non noueram. nolo mihi dicas: (sed illa magna sunt, ista parua'. prius enim oportet fatearis ipsa parua de te, non ut ego quoque fatear, sed ut uel sinam te dicere nescio quae magna de me. Optatus quem noueras fecit te furem, quia collega tuus fuit, an non fecit? responde unum de duobus. si dicis: 'non fecit', quaero (quare) non fecerit: quia nec ipse fuit, an quia nescis, an quia tibi displicuit? si quia nec ipse fuit, multo magis illos de quibus nos arguitis tales fuisse quales dicis credere non debemus. si enim de Optato non est credendum quod et christiani et pagani et Iudaei, postremo et nostri et uestri dicunt, quanto minus credendum est quod uos de aliquo dicitis! si quia nescis, respondent tibi omnes gentes: 'multo magis nos nescimus quidquid de illis obicis nobis'. si quia tibi displicuit, eadem tibi uoce respondent: quamuia numquam probaueris, talia tamen displicent nobis'. si autem dicis: 'ecce me furem fecit Optatus ille quem noueram. quia collega meus fuit et cum illo ad altare accedere solebam cum ista committeret, sed non curo, quia leue est peccatum, te autem illi traditorem homicidamque fecerunt', respondeo non me concedere, ut ego quoque traditor et homicida factus sim peccatis alienis, quia tu te alieno peccato furem factum esse confessus es;","prev":{"citation":"Contra Litteras Petiliani 2.53.11-21","label":"2.53.11 to 2.53.21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.53.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.53.11"},"next":{"citation":"Contra Litteras Petiliani 2.54.17-28","label":"2.54.17 to 2.54.28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.54.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.54.17"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Litteras Petiliani, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa027/stoa0040.stoa027.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}