{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Litteras Petiliani 2.76","citation":"Augustine, Contra Litteras Petiliani 2.76","ref":"2.76","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.76","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.76.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Litteras Petiliani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027"},"verse":false,"words":293,"text":"Postremo quid tibi uisum est, ut, cum probare uoluisses spiritum sanctum a Christo datum et adhibuisses ex euangelio testimonium, quod resurgens a mortuis insufflauit in faciem discipulorum dicens: accipite spiritum sanctum, ad ultimum illum ignem, qui cum baptismo nominatus est, in linguis igneis quae paracleto ueniente demonstratae sunt uelles ostendere? dixisti enim: ipseque ignis paracletus crepitantibus flammis ardescens in apostolos superuenit, quasi alius sit spiritus sanctus quem dedit insufflando in faciem discipulorum, et alius qui post eius ascensum in apostolos superuenit. numquid ergo duo sunt spiritus sancti? quis hoc dementissimus dixerit? ipse itaque Christus eundem spiritum sanctum dedit siue insufflando in faciem discipulorum siue desuper eum die pentecostes certa sacramenti commendatione mittendo. proinde non Christus spiritum sanctum dedit et ignem paracletus, ut quasi compleretur quod dictum erat: in spiritu sancto et igni, sed idem ipse Christus sanctum spiritum dedit, quem in terra positus suo flatu, in caelo autem positus linguis igneis demonstrauit. namque ut noueris non tunc impletum esse quod dictum est: ipse uos baptizat in spiritu sancto, quando eis sufflauit in faciem, ut iam non in spiritu sed in igni baptizandi uenturo paracleto uiderentur, reminiscere apertissimam scripturam et uide quid eis dixerit quando ipse dominus ascendit in caelum: Iohannes quidem baptizauit aqua, uos autem spiritu sancto baptizabimini quem et accepturi estis non post multos dies hos ad pentecosten. quid hoc testimonio clarius? secundum autem sensum tuum dicere debuit: 'Iohannes quidem baptizauit aqua; uos autem spiritu sancto baptizati estis, quando uobis in faciem sufflaui, et deinceps baptizabimini in igni, quem accepturi estis non post multos dies hos', ut uidelicet complerentur tres illi gradus quibus dicis unum baptismum consecratum. ita fit, ut adhuc nescias quid sibi uelit quod dictum est: ipse uos baptizat in spiritu sancto et igni et temere uelis docere quod nescis.","prev":{"citation":"Contra Litteras Petiliani 2.75","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.75"},"next":{"citation":"Contra Litteras Petiliani 2.77","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.77"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Litteras Petiliani, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa027/stoa0040.stoa027.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}