{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Litteras Petiliani 2.87.1-10","citation":"Augustine, Contra Litteras Petiliani 2.87.1-10","ref":"2.87.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.87.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.87.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.87.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Litteras Petiliani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027"},"verse":false,"words":292,"text":"Cur autem illo tempore necessarius fuerit baptismus Iohannis qui nunc iam necessarius non est, et alibi diximus et nunc ad rem quae inter nos agitur non pertinet, nisi tantummodo ut uideatur, quod Iohannis baptismus alius fuit, Christi autem alius; sicut alius fuit ille baptismus in quo patres nostros dicit apostolus baptizatos in nube et in mari, quando per Moysen Rubrum Mare transierunt. lex enim et prophetae usque ad Iohannem Baptistam sacramenta habebant praenuntiantia rem futuram; nostri uero temporis sacramenta uenisse testantur quod illa uenturum esse praedicabant. Iohannes itaque omnium praecedentium proximus Christi annuntiator fuit. et quia omnes superiorum temporum iusti et prophetae cupiebant uidere completum quod reuelante spiritu futurum esse cernebant — unde et ipse dominus dicit: quoniam multi iusti et prophetae cupierunt uidere quae uidetis et non uiderunt, et audire quae auditis et non audierunt —,propterea lohannes amplius quam propheta dictus est et in natis mulierum non habuisse maiorem, quia prioribus iustis praenuntiare tantum Christum concessum est, huic autem et praenuntiare absentem et uidere praesentem, ut huic inueniatur patuisse quod illi cupierunt. et ideo sacramentum baptismi eius adhuc ad praenuntiationem Christi pertinet sed plane nouissimam, quoniam usque ad ilium fuerunt praenuntiationes primi aduentus domini, cuius aduentus modo annuntiationes sunt, iam non praenuntiationes. sed dominus humilitatis uiam docens sacramenta quae hic inuenit praenuntiationis suae suscipere dignatus est non ad suae purgationis adiutorium, sed ad nostrae pietatis exemplum, ut scilicet ostenderet nobis, quanta deuotione suscipere debemus ea quae illum iam uenisse testantur, quando ipse suscipere non dedignatus est quae illo uenturo figurabantur. et Iohannes ergo, quamuis proximus et infra unum annum coaetaneus, tamen cum baptizaret uenienti praeibat Christo. propter hoc de illo dictum est: ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit uiam tuam, et ipse praedicabat dicens: uenit fortior me post me.","prev":{"citation":"Contra Litteras Petiliani 2.86","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.86"},"next":{"citation":"Contra Litteras Petiliani 2.87.11-19","label":"2.87.11 to 2.87.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.87.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.87.11"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Litteras Petiliani, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa027/stoa0040.stoa027.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}