{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Litteras Petiliani 2.87.11-19","citation":"Augustine, Contra Litteras Petiliani 2.87.11-19","ref":"2.87.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.87.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.87.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.87.11.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Litteras Petiliani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027"},"verse":false,"words":201,"text":"sic ergo circumcisio octaui diei quae patribus data est praenuntiabat iustificationem nostram in expoliatione carnalium concupiscentiarum per resurrectionem domini, quae post septimum id est sabbati diem octauo die id est dominico facta est, qui dies tertius post sepulturam eius occurrit; eandem tamen praenuntiantem circumcisionem carnis infans Christus accepit. et quemadmodum pascha quod a Iudaeis celebrabatur in occisione agni praenuntiabat domini passionem et transitum de hoc mundo ad patrem, et ipsum tamen pascha quod erat in eadem praenuntiatione idem dominus cum discipulis celebrauit, quando ei suggesserunt dicentes: ubi uis paremus tibi pascha? Sic et baptismum Iohannis qui erat in proxima eius praenuntiatione etiam ipse suscepit. sed sicut aliud est carnis circumcisio Iudaeorum, aliud autem quod octauo die baptizatorum nos celebramus, et aliud est pascha quod adhuc illi de oue celebrant, aliud autem quod nos in corpore et sanguine domini accipimus, sic alius fuit baptismus Iohannis, alius est baptismus Christi. iliis enim uentura ista praenuntiabantur, istis completa illa praedicantur; et quamuis illa Christus acceperit, nobis tamen necessaria non sunt, quia ipsum qui per haec annuntiabatur accepimus. recenti autem aduentu domini quisquis illa accepisset, opus ei erat ut etiam his inbueretur; quisquis uero his imbutus esset, non opus erat ut retrorsus in illa cogeretur.","prev":{"citation":"Contra Litteras Petiliani 2.87.1-10","label":"2.87.1 to 2.87.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.87.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.87.1"},"next":{"citation":"Contra Litteras Petiliani 2.88","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/2.88"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Litteras Petiliani, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa027/stoa0040.stoa027.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}