{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Litteras Petiliani 3.42","citation":"Augustine, Contra Litteras Petiliani 3.42","ref":"3.42","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/3.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/3.42","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/3.42.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Litteras Petiliani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027"},"verse":false,"words":361,"text":"Sed plane post haec Petilianus, ubi ad nostrum illud uenit obiectum, quod Maximianistarum baptismum quos damnauerant susceperunt, quamuis in huius propositione quaestionis suis uerbis quam meis uti maluerit - neque enim nos dicimus prodesse nobis debere baptismum peccatorum, quem non solum peccatorum, sed nullorum omnino hominum dicimus, quia eum Christi esse cognoscimus; ita quippe proposuit: at enim pertinaciter asse-lteras, inquit, quia debet uobis prodesse baptismum peccatorum, propterea quia et nos, ut dixisti, reorum quos iuste damnauimus baptismum conseruamus —, ubi ad hanc quaestionem uenit, ut dixi, omnis eum etiam simulata pugna defecit. quo iret, qua exiret, quo aditu perscrutato aut molito uel clanculo euaderet uel ui erumperet, non inuenit. licet hoc, inquit, secundo libro demonstrem, quantum inter nos et nostros intersit et uestros quos dicitis innocentes, tamen interim uos prius a collegarum uest?'orti?n criminibus quae nostis eripite et sic de his quos abicimus exquirite rationem. sic respondeat quis? quisnam hominum sic respondeat, nisi qui ueritati aduersatur, contra quam non inuenit quid respondeat? si ergo et nos eadem uerba dicamus: 'interim uos prius a collegarum uestrorum criminibus quae nostis eripite et sic nobis de his quos putatis apud nos malos ullum crimen obicite', utrique uicimus an utrique uicti sumus? immo uero ille uincit pro ecclesia sua et in ecclesia sua, qui nos docuit in scriptura sua, ut nemo glorietur in homine et ut qui gloriatur in domino glorietur. ecce enim nos, qui cum ueritatis eloquio dicimus non iustificari credentem ab homine a quo baptizatur, sed ab illo de quo scriptum est: credenti in eum qui iustificat impium deputatur fides ad iustitiam, quoniam non gloriamur in homine nitimurque donante ipso, cum gloriamur, in domino gloriari, quam securi sumus, quidquid de quibusdam nostrae communionis hominibus erroris aut criminis probare potuerit! apud nos enim quicumque mali uel penitus latent uel quibusdam noti propter bonos, quibus ignoti sunt et apud quos conuinci non possunt, propter unitatis et pacis uinculum tolerantur, ne cum zizaniis eradicetur et triticum, ita suae malitiae sarcinam portant, ut eam cum eis nemo communicet, nisi quibus eorum iniquitas placet. neque enim metuimus, ne quos baptizant iustificari non possint, cum illi in eum credant qui iustificat impios, ut deputetur fides eorum ad iustitiam.","prev":{"citation":"Contra Litteras Petiliani 3.41","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/3.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/3.41"},"next":{"citation":"Contra Litteras Petiliani 3.43","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/3.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/3.43"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Litteras Petiliani, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa027/stoa0040.stoa027.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}