{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Litteras Petiliani 3.52","citation":"Augustine, Contra Litteras Petiliani 3.52","ref":"3.52","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/3.52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/3.52","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/3.52.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Litteras Petiliani","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027"},"verse":false,"words":219,"text":"Haec ego in epistula priore, cum Petiliano responderem, puto quia et dilucide et ueraciter posui. haec etiam nunc commemoraui, illud insinuans atque commendans, ut omnino spes nostra non sit in homine deumque Christum mundatorem iustificatorem hominum esse credamus credentium in eum qui iustificat impium, ut deputetur fides eorum ad iustitiam, siue ille homo sit sanctus qui ministrat baptismum siue impius et fictus quem fugiat spiritus sanctus. tum deinde subdidi, si aliter esset, quanta consequeretur absurditas, et dixi quod et nunc dico: alioquin si talis quisque in gratia spiritali renascitur, qualis est ille a quo baptizatur, et, cum manifestus est qui baptizat homo bonus, ipse dat fidem, ipse origo et radix caputque nascentis est, cum autem latet perfidus baptizator, tunc quisque a Christo percipit fidem, tunc a Christo ducit originem, tunc in Christo radicatur, tunc Christo capite gloriatur, optandum est ab omnibus qui baptizantur, ut baptizatores perfidos beant et ignorent eos. quamlibetenimbonoshabuerint,Christus est utique incomparabiliter melior, qui tunc erit baptizati caput, si perfidus lateat baptizator. quod si dementissimum est credere — semper enim Christus iustificat impium faciendo ex impio christianum, semper a Christo percipitur fides, semper Christus est origo regeneratorum et caput ecclesiae —, quid habent ponderis illa uerba, quae uani lectores non attendunt quid intus habeant, sed tantum quemadmodum sonent? haec tunc dixi, haec in illa mea epistula scripta sunt.","prev":{"citation":"Contra Litteras Petiliani 3.51","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/3.51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/3.51"},"next":{"citation":"Contra Litteras Petiliani 3.53","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/3.53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-litteras-petiliani/3.53"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Litteras Petiliani, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa027/stoa0040.stoa027.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}