{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Mendacium 21","citation":"Augustine, Contra Mendacium 21","ref":"21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-mendacium/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-mendacium/21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-mendacium/21.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Mendacium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-mendacium","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029"},"verse":false,"words":248,"text":"Si ergo peccare, ne grauius uel in nos uel in quoslibet alii peccent, procul dubio non debemus, considerandum est in eo, quod fecit Loth, utrum exemplum sit, quod imitari. an potius quod uitare debeamus. magis enim uidetur intuendum et notandum, cum tam horrendum malum ex inpietate flagitiosissima Sodomitarum suis inpenderet hospitibus, quod cuperet depellere nec ualeret, sic etiam iusti animum potuisse turbari, ut uellet facere, quod non humani timoris nebulosa tempestas, sed diuini iuris tranquilla serenitas, si consulatur a nobis, faciendum non esse clamabit et iubebit potius, ut sic nostra peccata caueamus, ne ullorum prorsus alienorum peccatorum timore peccemus. aliena quippe ille uir iustus timendo peccata, quae nisi consentientes inquinare non possunt, perturbatus non adtendit suum, quo uoluit subdere filias libidinibus inpiorum. haec quando in scripturis sanctis legimus, non ideo, quia facta credimus, etiam facienda credamus, ne uiolemus praecepta, dum passim sectamur exempla. an uero, quia iurauit Dauid se occisurum esse Nabal et clementia consideratiore non fecit, propterea illum imitandum esse dicemus, ut temere iuremus nos esse facturos, quod non esse faciendum postea uideamus? sed sicut illum timor, ut prostituere filias uellet, sic istum, ut temere iuraret, ira turbauit. denique si de ambolus interrogando, ut dicerent cur haec fecerint, fas nobis esset inquirere, posset ille respondere: timor et tremor uenerunt super me et contexerunt me tenebrae, posset etiam iste: turbatus est prae ira oculus meus, ut non miraremur uel illum in timoris tenebris uel istum oculo turbato non uidisse, quod uidendum fuit, ne facerent quod faciendum non fuit.","prev":{"citation":"Contra Mendacium 20","label":"20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-mendacium/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-mendacium/20"},"next":{"citation":"Contra Mendacium 22.1-9","label":"22.1 to 22.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-mendacium/22.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-mendacium/22.1"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Mendacium, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa029/stoa0040.stoa029.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}