{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Mendacium 32","citation":"Augustine, Contra Mendacium 32","ref":"32","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-mendacium/32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-mendacium/32","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-mendacium/32.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Mendacium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-mendacium","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029"},"verse":false,"words":234,"text":"Sed quod scriptum est bene deum fecisse cum hebraeis obstetricibus et cum Raab Hiericuntina meretrice, non ideo factum est, quia mentitae sunt, sed quia in homines dei misericordes fuerunt. non est itaque in eis remunerata fallacia, sed beniuolentia, benignitas mentis, non iniquitas mentientis. sicut enim mirum absurdumque non esset, si alio prius tempore commissa ab eis aliqua opera mala deus propter posteriora bona uellet ignoscere, ita mirandum non est, quod uno tempore in una causa deus utrumque conspiciens, id est factum misericorditer factumque fallaciter, et bonum remunerauit et propter hoc bonum malum illud ignouit. si enim peccata, quae propter carnis concupiscentiam, non propter misericordiam fiunt, propter posteriora opera misericordiae dimittuntur, cur non merito misericordiae dimittuntur, quae propter ipsam misericordiam committuntur? grauius est enim peccatum, quod animo nocentis quam quod animo subuenientis efficitur. ac per hoc si illud deletur opere misericordiae postea subsequente, cur hoc, quod est leuius, non deletur ipsa hominis misericordia et praecedente, ut peccet, et comitante, cum peccat? ita quidem uideri potest. uerumtamen aliud est dicere: peccare quidem non debui, sed opera misericordiae faciam, quibus deleam, quod ante peccaui, et aliud est dicere: peccare debeo, quia non possum aliter misereri, aliud est, inquam, dicere: quia iam peccauimus. benefaciamus, et aliud est dicere: peccemus, ut benefaciamus. ibi dicitur: faciamus bona, quia fecimus mala, hic autem: faciamus mala, ut ueniant bona. ac per hoc ibi exhaurienda est sentina peccati, hic cauenda est doctrina peccandi.","prev":{"citation":"Contra Mendacium 31","label":"31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-mendacium/31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-mendacium/31"},"next":{"citation":"Contra Mendacium 33","label":"33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-mendacium/33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-mendacium/33"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Mendacium, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa029/stoa0040.stoa029.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}