{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Mendacium 34.23-30","citation":"Augustine, Contra Mendacium 34.23-30","ref":"34.23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-mendacium/34.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-mendacium/34.23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-mendacium/34.23.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Mendacium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-mendacium","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029"},"verse":false,"words":216,"text":"a quo enim et post mulieris mendacium custoditi sunt, ab eo potuerunt, etsi illa mentita non esset, utique custodiri. nisi forte obliti sumus hoc fuisse in Sodomis factum, ubi masculi in masculos nefanda libidine accensi nec ostium domus, in qua erant quos quaerebant, inuenire potuerunt, quando uir iustus in causa omnino simillima pro suis hospitibus mentiri noluit, quos esse angelos nesciebat et uim morte peiorem ne paterentur timebat. et certe poterat talia respondere quaerentibus, qualia in Iericho mulier illa respondit. nam prorsus similiter et illi interrogando quaesierunt. sed homo iustus noluit pro corporibus hospitum animam suam suo mendacio maculari, pro quibus uoluit corpora filiarum alienae libidinis iniquitate uim perpeti. faciat ergo homo etiam pro temporali hominum salute quod potest: cum autem ad hunc articulum uentum fuerit, ut tali saluti consulere nisi peccando non possit, iam se existimet non habere quid faciat, quando id reliquum esse perspexerit quod non recte faciat. proinde Raab in Iericho, quia peregrinos homines dei suscepit hospitio, quia in eorum susceptione periclitata est, quia in eorum deum credidit, quia diligenter eos ubi potuit occultauit, quia per aliam uiam remeandi consilium fidelissimum dedit, etiam supernae Hierusalem ciuibus imitanda laudetur. quod autem mentita est, etiamsi aliquid ibi propheticum intellegenter exponitur, non tamen imitandum sapienter proponitur, quamuis deus illa bona memorabiliter honorauerit, hoc malum clementer ignouerit.","prev":{"citation":"Contra Mendacium 34.1-22","label":"34.1 to 34.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-mendacium/34.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-mendacium/34.1"},"next":{"citation":"Contra Mendacium 35","label":"35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-mendacium/35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-mendacium/35"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Mendacium, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa029/stoa0040.stoa029.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}