{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Mendacium 39","citation":"Augustine, Contra Mendacium 39","ref":"39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-mendacium/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-mendacium/39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-mendacium/39.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Mendacium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-mendacium","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029"},"verse":false,"words":198,"text":"Sed perfectorum est, ait aliquis, solidus cibus. multa enim secundum ueniam relaxantur infirmitati, quamuis sincerissimae nequaquam placeant ueritati. dicat hoc quisquis non metuit, quae consequentia metuenda sunt, si fuerint aliquo modo aliqua permissa mendacia. nullo modo tamen in tantum sunt permittenda conscendere, ut ad periuria blasphemiasque perueniant; nec aliquam causam prorsus oportet obtendi, cur debeat peierari uel, quod est execrabilius, cur deus debeat blasphemari. non enim quia per mendacium blasphematur, ideo non blasphematur. potest quippe hoc modo dici non peierari, quia per mendacium peieratur. quis enim per ueritatem possit esse periurus? sic etiam per ueritatem nullus potest esse blasphemus. sane mitius falsum iurat, qui falsum nescit esse et uerum putat esse quod iurat: sicut et Saulus excusabilius blasphemauit, quia ignorans fecit. ideo autem peius est blasphemare quam peierare, quoniam peierando falsae rei adhibetur testis deus, blasphemando autem de ipso falsa dicuntur deo. tanto est autem quisque inexcusabilior siue periurus siue blasphemus, quanto magis ea, quae peierando uel blasphemando asserunt, falsa nouerunt esse uel credunt. quisquis itaque dicit pro periclitantis hominis temporali salute uel uita esse mentiendum, nimis ipse ab itinere exorbitat aeternae salutis et uitae, si dicit in ea causa etiam iurandum per deum uel etiam blasphemandum deum.","prev":{"citation":"Contra Mendacium 38","label":"38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-mendacium/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-mendacium/38"},"next":{"citation":"Contra Mendacium 40.1-11","label":"40.1 to 40.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-mendacium/40.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-mendacium/40.1"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Mendacium, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa029/stoa0040.stoa029.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}