{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Mendacium 40.1-11","citation":"Augustine, Contra Mendacium 40.1-11","ref":"40.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-mendacium/40.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-mendacium/40.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-mendacium/40.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Mendacium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-mendacium","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029"},"verse":false,"words":293,"text":"Sed aliquando nobis ipsius quoque salutis aeternae periculum opponitur, quod nostro mendacio, si aliter non potest, depellendum esse clamatur: uelut si quisquam baptizandus in potestate sit inpiorum atque infidelium constitutus, ad quem perueniri non possit, ut lauacro regenerationis abluatur, nisi deceptis mentiendo custodibus. ab hoc inuidiosissimo clamore, quo cogimur non pro cuiusquam opibus uel honoribus in hoc saeculo transcurrentibus, non pro ipsa huius temporis uita, sed pro aeterna hominis salute mentiri, quo confugiam, nisi ad te, ueritas? et mihi abs te proponitur castitas. cur enim si custodes isti, ut nos ad baptizandum hominem admittant, stupro inlici possunt, non facimus contraria castitati et, si mendacio decipi possunt, facimus contraria ueritati? cum procul dubio nulli esset fideliter amabilis castitas, si non eam praeciperet ueritas. proinde ut perueniatur ad hominem baptizandum, fallantur mentiendo custodes, si hoc iubet ueritas. sed quomodo iubeat ueritas, ut homo baptizetur, esse mentiendum, si non iubet castitas, ut homo baptizetur, esse moechandum? cur autem hoc non iubet castitas, nisi quia hoc non docet ueritas? si ergo nisi quod ueritas docet, facere non debemus, cum ueritas doceat nec propter hominem baptizandum facere quod contrarium est castitati, quomodo nos docebit facere propter hominem baptizandum, quod ipsi est contrarium ueritati? sed sicut oculi ad intuendum solem parum firmi ea tamen, quae a sole inlustrantur, libenter intuentur, sic animae iam ualentes delectari pulchritudine castitatis non tamen continuo per se ipsam considerare ueritatem, unde lucet castitas, possunt, ut cum uentum fuerit ad aliquid faciendum quod aduersum est ueritati, ita refugiant et exhorreant, quemadmodum refugiunt et exhorrent, si faciendum aliquid proponatur quod aduersum est castitati. ille autem filius, qui uerbum suscipiens a perditione longe aberit, et nihil falsi ex eius ore procedit, tam sibi clausum deputat, si ad subueniendum homini per mendacium quam si per stuprum transire cogatur.","prev":{"citation":"Contra Mendacium 39","label":"39","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-mendacium/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-mendacium/39"},"next":{"citation":"Contra Mendacium 40.12-24","label":"40.12 to 40.24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-mendacium/40.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-mendacium/40.12"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Mendacium, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa029/stoa0040.stoa029.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}