{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Mendacium 9","citation":"Augustine, Contra Mendacium 9","ref":"9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-mendacium/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-mendacium/9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-mendacium/9.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Mendacium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-mendacium","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029"},"verse":false,"words":276,"text":"Cum igitur blasphemare deum doceamus nostros, ut eos Priscillianistae credant suos, uideamus, quid mali dicant ipsi, quando propterea mentiuntur, ut eos nostros esse credamus. anathematizant Priscillianum et ad nostrum arbitrium detestantur; dicunt animam creaturam dei esse, non partem; exsecrantur Priscillianistarum falsa martyria; catholicos episcopos, a quibus illa haeresis nudata, oppugnata, prostrata est, magnis efferunt laudibus et cetera huius modi. ecce ipsi uera dicunt, quando mentiuntur, non quo simul possit hoc ipsum uerum esse, quod mendacium est, sed in alio quando mentiuntur, in alio uera dicunt; quando enim nostros se esse mentiuntur, de fide catholica uera dicunt. ac per hoc ipsi, ne Priscillianistae inueniantur, loquuntur mendaciter uera; nos autem, ut eos inueniamus, non solum mendaciter loquimur, ut ad illos pertinere credamur, sed etiam falsa loquimur, quae ad illorum errorem pertinere cognouimus. itaque illi quando nostri putari uolunt, et falsum est ex parte et uerum est ex parte, quod dicunt — falsum est enim eos nostros esse, uerum est autem animam partem dei non esse — nos uero quando ad eos pertinere putari uolumus, falsum est utrumque, quod dicimus, et Priscillianistas nos esse et animam partem dei esse. itaque illi deum laudant, non blasphemant, quando se occultant; et quando se non occultant, sed sua proferunt, blasphemare se nesciunt. ideo si ad fidem catholicam conuertantur, consolantur semet ipsos, quia possunt dicere, quod apostolus, qui cum inter cetera dixisset: prius fui blasphemus, misericordiam, inquit, consecutus sum, quia ignorans feci. nos contra, ut se nobis aperiant, si hoc quasi iustum mendacium fallendis eis capiendisque proferimus, profecto et ad blasphematores Priscillianistas pertinere nos dicimus et, ut nobis credant, sine excusatione ignorantiae blasphemamus. neque enim catholicus, qui blasphemando uult haereticus credi, potest dicere: ignorans feci.","prev":{"citation":"Contra Mendacium 8","label":"8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-mendacium/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-mendacium/8"},"next":{"citation":"Contra Mendacium 10","label":"10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-mendacium/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-mendacium/10"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Mendacium, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa029/stoa0040.stoa029.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}