{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Partem Donati Post Gesta 51","citation":"Augustine, Contra Partem Donati Post Gesta 51","ref":"51","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-partem-donati-post-gesta/51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-partem-donati-post-gesta/51","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-partem-donati-post-gesta/51.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Partem Donati Post Gesta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-partem-donati-post-gesta","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029a"},"verse":false,"words":155,"text":"Illud etiam, quod in causa Maximianistarum ipsi quoque suo iudicio declararunt, nec propter malos unitatem deserendam, qui Maximiani socios a Maximiano dixerunt non fuisse pollutos et eos inde quos damnauerunt in honore integro susceperunt et baptismum Christi licet foris ab ecclesia datum agnoscendum potius quam destruendum esse monstrarunt, cum a Feliciano in schismate baptizatos et cum illo postea receptos iterum baptizare non ausi sunt, etiam hoc ergo cum in nostro mandato legerent, tacendum potius et praetereundum quam ulla contradictione refricandum esse censuerunt. causam etiam Caeciliani a causa ecclesiae in nostro mandato distinctam et tamen etiam ipsam omni ex parte defensam respondendo prorsus non attigerunt. quis ergo eos illi mandato nostro respondisse arbitretur, quando contra haec omnia nullum uerbum facere nec saltem qualiscumque responsionis obumbratione conati sunt? quod autem uisi sunt respondere, legat qui uoluerit et iudicet eidem ipsi mandato nostro conferens litteras eorum praeter responsionem quam continuo reddidimus, qua omnia uanitatis eorum machinamenta subuersa sunt.","prev":{"citation":"Contra Partem Donati Post Gesta 50","label":"50","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-partem-donati-post-gesta/50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-partem-donati-post-gesta/50"},"next":{"citation":"Contra Partem Donati Post Gesta 52","label":"52","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-partem-donati-post-gesta/52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-partem-donati-post-gesta/52"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Partem Donati Post Gesta, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa029a/stoa0040.stoa029a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}