{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Secundinum 19.31-55","citation":"Augustine, Contra Secundinum 19.31-55","ref":"19.31","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundinum/19.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-secundinum/19.31","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundinum/19.31.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Secundinum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundinum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031"},"verse":false,"words":291,"text":"aut nullus existeret aut nihil noceret cuiuslibet corruptoris accessio. cum ergo tu inueneris. unde in bona natura ista corruptibilitas, antequam natura contraria corrumpatur; aut si non uis eam dicere corrumpi. unde certe ista mutabilitas, antequam ea hostili aduersitate mutaretur - non enim non mutatur natura in deterius. quae fit ex sapiente stulta et quae obliuiscitur sui; tu enim ista uerba adposuisti dicens: si cum se ipsam cognouerit, consentiat maio: mutatur ergo in deterius. cum obliuiscit-ur sui, ut se ipsam rursus commemoratam cognoscat: nullo autem pacto mutari potuisset, nisi. antequam mutaretur. esset mutabilis -cum ergo tu inueneris. unde ista- mutabilitas in substantia summi boni, antequam esset ulla boni et mali facta commixtio. profecto desines a me quaerere. unde sit malum. quamquam in natura summi boni. si eam recte cogites, nullam prorsus mutabilitatem temporis inueniri nec a se ipsa nec alterius cuiuslibet accessu possit. sicut in ea natura. quam Manichaeus fingit et summe bonam esse arbitrator uel etiam sibi credentibus persuadet. quaere atque responde, si potes, unde ista mutabilitas. quae non inuenta, sed prodita est, cum mora accederet? mutari enim nec ab hoste posset, si mutari omnino non posset: cum autem potuit, non se fecisse incommutabilem demonstrauit. haec ergo mutabilitas cum esse in substantia summi boni, hoc est in substantia dei creditur, si contentiosus non es, uides, quanta. insipientia blasphematur. cum uero de creatura tale aliquid dicitur, quam deus nec genuit nec protulit de substantia sua, sed fecit ex nihilo, non de summo bono agitur; sed tamen de tali bono, quod nisi a summo, qui deus est, non posset institui. deus quippe summe bonus atque incommutabiliter bonus omnia non summe nec incommutabiliter bona, sed tamen bona fecit, ab angelis caelorum usque ad extremas bestias herbasque terrarum pro sua cuiusque dignitate naturae omnia locis.","prev":{"citation":"Contra Secundinum 19.1-30","label":"19.1 to 19.30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundinum/19.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-secundinum/19.1"},"next":{"citation":"Contra Secundinum 19.56-69","label":"19.56 to 19.69","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundinum/19.56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-secundinum/19.56"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Secundinum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa031/stoa0040.stoa031.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}