{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Secundinum 25.1-18","citation":"Augustine, Contra Secundinum 25.1-18","ref":"25.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundinum/25.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-secundinum/25.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundinum/25.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Secundinum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundinum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031"},"verse":false,"words":285,"text":"Euasimus, inquit, quia spiritalem secuti sumus A saluatorem. nam illius tantum erupit audacia, ut noster dominus carnalis foret. omnis nostra fuisset spes amputata. si hoc propterea dicis, quia Christum carnem habuisse non creditis, in Manichaeo spem ponere non debetis, quem de masculo et femina procreatum sicut ceteros homines in carnem fuisse conceditis. cur ergo in illo tantam spem po. nitis ? nam in hac ipsa epistula tua, cum me terreres, ipse dixisti: quis igitur. tibi patronus erit ante iustum tribunal iudicis,. cum et de sermone et de opere coeperis te teste conuinci? Persa, quem incusasti, non aderit. hoc excepto quis te flentem consolabitur? quis Punicum saluabit? consolatorem igitur et saluatorem Manichaeo excepto nullum esse posse dixisti.. quomodo ergo, cum de Christi passionibus ageres, euasisse uos dixisti, quod spiritalem secuti estis saluatorem, ne scilicet eum posset in carne constitutum inimicus occidere ? ergo Manichaeum uestrum si oecidit inimicus, in quo carnem inuenit, ut iam uester saluator esse posset, quomodo dicis hoc excepto, quis te flentem consolabitur? quia Punicum saluabit?\" uides quid sit in haeresi et doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum. ueracem Manichaeum de Christo uis esse fallaci, ut, si Christus in ostendenda carne, morte, resurrectione, locis denique uulnerum atque clauorum, quae dubitantibus discipulis demonstrauit, totum fallaciter ac mendaciter gessit, tunc Manichaeus de Christo uerum dixerit, si autem Christus ueram carnem et ideo ueram mortem, ueram resurrectionem, ueras cicatrices ostendit, tunc Manichaeus de Christo mentitus sit. ac per hoc id interest in hac causa inter me atque te, quod tu elegisti ueracem credere Manichaeum Christum credendo fallacem, ego autem Manichaeum potius sicut de aliis rebus, ita de Christo quam Christum de aliqua re — quanto magis de illa, ubi spem credentium maxime posuit, hoc est de sua passione et resurrectione!","prev":{"citation":"Contra Secundinum 24","label":"24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundinum/24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-secundinum/24"},"next":{"citation":"Contra Secundinum 25.19-30","label":"25.19 to 25.30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundinum/25.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-secundinum/25.19"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Secundinum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa031/stoa0040.stoa031.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}