{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Secundinum 25.19-30","citation":"Augustine, Contra Secundinum 25.19-30","ref":"25.19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundinum/25.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-secundinum/25.19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundinum/25.19.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Secundinum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundinum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031"},"verse":false,"words":244,"text":"— mentitum. nam qui dicit: quando Christus post illam, quae mors eius putata est, adparuit discipulis haesitantibus et spiritum se uidere putantibus, quando dixit: tangite manus meas et pedes et uidete, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me uidetis habere, quando uni eorum minime credenti, mitte, inquit, digitos in latus meum et noli esse incredulus, sed fidelis, totum hoc non ueraciter ostendebat, sed mendaciter: qui hoc, inquam, dicit, non praedicator. sed accusator est Christi. sed, inquis, Christum praedicat Mani. chaeus eiusque se dicit apostolum. hinc potius detestandus atque fugiendus est. nam haec accusando diceret, se saltem iactaret amatorem ueritatis arguendo alterius falsitatem; nunc uero nesciens incautusque se prodit satisque demonstrat diligenter intuentibus, quid agat ipse, quid diligat, laudando ac praedicando mentientem. fuge itaque, amice, tantam pestem, ne te, quod fieri non potest, fallendo uelit fidelem facere Manichaeus, qualem uult uideri a Christo esse factum illum discipulum cui dixit: mitte digitos in latus meum et noli esse incredulus, sed fidelis. sicut enim sapit dulcissima ueritas, quid aliud discipulo Christus dixit nisi: tange, quod gesto, tange, quod gessi, tange ueram carnem, tange uerorum uestigia uulnerum, tange uera loca clauorum et credendo ueris noli esse incredulus, sed fidelis ? sicut autem desipit Manichaei sacrilega uanitas, quid aliud dixit discipulo Christus nisi: tange quod simulo, tange quod fallo, nisi: tange falsam carnem, tange falsorum fallacia uulnerum loca et noli esse incredulus meis mendacibus membris, ut credendo falsis possis esse fidelis. tales -fideles habet Manichaeus omnis doctrinae daemoniorum mendaciloquorum.","prev":{"citation":"Contra Secundinum 25.1-18","label":"25.1 to 25.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundinum/25.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-secundinum/25.1"},"next":{"citation":"Contra Secundinum 26.1-12","label":"26.1 to 26.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundinum/26.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-secundinum/26.1"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Secundinum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa031/stoa0040.stoa031.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}