{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Secundinum 26.1-12","citation":"Augustine, Contra Secundinum 26.1-12","ref":"26.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundinum/26.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-secundinum/26.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundinum/26.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Secundinum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundinum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031"},"verse":false,"words":291,"text":"Fuge ista, obsecro, non te decipiat species paucitatis, quoniam ipse dominus dixit angustam uiam esse paucorum. inter paucos uis esse, sed pessimos. nam uerum est, quod pauci sunt omni modo innocentes, sed in ipsis nocentibus pauciores sunt homicidae quam fures, pauciores sunt incestatores quam adulteri; denique etiam ipsae antiquorum uel fabulae uel historiae pauciores habent Medeas et Phaedras quam facinorum aliorum flagitiorumque mulieres, pauciores Ochos et Busirides quam inpietatum aliarum et scelerum uiros. uide ergo, ne forte apud uos nimius horror inpietatis faciat meritum paucitatis. talia quippe ibi leguntur, dicuntur, creduntur, ut in illum errorem magis aliquos quam paucos inruere uel illic remanere mirandum sit. sanctorum autem paucitas, quorum angusta uia est, in conparatione ponitur multitudinis peccatorum: quae quidem paucitas in multo maiore numero palearum latet; sed in ipsa area catholicae ecclesiae eat nunc congreganda et trituranda. in fine autem uentilanda atque purganda. ad quam te oportet conferas, si fideliter fidelis esse desideras, ne fidendo falsis, sicut scriptum est. uentos pascas, id est, inmundis spiritibus esca fias. si enim Paulus apostolus, quem commemoras, non sicut sapientes ueteris testamenti scripturas totamque illam propheticam dispensationem dictorum atque factorum, sed carnalem Iudaicae propaginis excellentiam et pro synagogis paternae gentis errantibus et Christum non agnoscentibus zelum persequendi christianos, quo tamquam laudabili accendebatur, et iustitiam, quae ex lege est, qua Iudaei non ibi intellecta dei gratia superbe gloriantur, damna et stercora deputauit, ut Christum lucrifaceret: quanto magis tu scripturas illas nefandarum blasphemiarum plenissimas, ubi natura ueritatis, natura summi boni, natura dei totiens mutabilis, totiens uicta, totiens corrupta et ex parte inexplicabiliter inquinata atque ab ipsa ueritate in fine damnanda describitur, non sicut stercora, sed sicut uenena debes abicere et ad ecclesiam catholicam fidemque, quae sicut tanto ante prophetata., ita suo tempore reuelata est, finita contentione transire!","prev":{"citation":"Contra Secundinum 25.19-30","label":"25.19 to 25.30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundinum/25.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-secundinum/25.19"},"next":{"citation":"Contra Secundinum 26.13-23","label":"26.13 to 26.23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundinum/26.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-secundinum/26.13"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Secundinum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa031/stoa0040.stoa031.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}